CAG IV.1
accidenti vero non aequaliter; intentionom enim et remissionem suscipit accidentium participatio, generum vero minime. et accidentia quidem individuis principaliter subsistunt, genera vero et species naturaliter priora sunt individuis substantiis. et genera quidem in eo quod quid sit praedicantur de his quae sub ipsis sunt, accidentia vero in eo quod quale aliquid sit vel quomodo se habeat unumquodque; qualis est enim Aethiops interrogatus dicis niger, et quemadmodum se Socrates habeat dicis quoniam sedet vel ambulat. Geuus vero quo ab aliis quattuor differat dictum est. contingit autem etiam unumquodque aliorum differre ab aliis quattuor, ut cum quinque sint, unumquodque autem ab aliis quattuor differat, quater quinque, viginti flant omnes differentiae. sed semper posteriobus enumeratis et secundis quidem una differentia superatis propterea quoniam iam sumpta est, tertiis vero duabus, quartis vero tribus, quintis vero quattuor, decem omnes fiunt differentiaie, quattuor, tres, duae, una. genus enim differt a differentia et specie et proprio et accidenti, quattuor igitur sunt omnes differentiae. differentia vero quo difterat a genere dictum est, quando quid differret genus ab ea dicebatur; relinquitur igitur, quo difterat a specie et proprio et accidenti dicere, et fiunt tres difterentiae. rursus species quo quidem difterat a differentia dictum est, quaudo quid differret a specie difterentia