Перейти к содержанию

Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · p. 32

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Porph.Isag.p32

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

CAG IV.1

ciplinam. descendentibus igitur ad specialissima necesse est dividentem per multitudinem ire, ascendentibus vero ad generalissima necesse est colligere multitudinem. collectivum enim multorum in unam naturam species est et magis id quod genus est, particularia vero et singularia semper in raultitudinem e contrario dividunt quod unum est: participatione enim specici plures liominos unus, particularibus autem unus et communis plures; divisivum enim est semper quod singulare est, collectivum antem et adunativum quod commune est. Adsignato autem genere et specie quod est utrumque et genere quidem uno, speciebus vero pluribus, semper enim in pluros species divisio generis est, genus quidem semper de specie praedicatur et omnia superiora de inferioribus, species autem neque de proximo sibi genere neque de superioribus, nequeenim convertitur. oportot autem aequa de aoquis praedicari, ut hinnibile de equo, aut maiora de minoribus, ut animal de hominc; minora vero de maioribus minime, neque enim auimal dicis esse hominem, quemadmodum hominem dicis esse animal. de quibus autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus praedicabitur et generis genus usque ad generalissimum: si enim verum est Socratem hominem dicere, hominem autem animal. animal vero substantiam, verum est et Socratem animal dicere atque substantiam. semper igitur superioribus de inferioribus praedicatis species quidem de individuo praedicabitur, genus autom et de specie et de individuo, generalissimum autem et de genere et de generibus, si plura sint media et subalterna, ct de specie et de individuo. dicitur enim gencralissimum quidem de omnibus sub se generibus speciebusque et de individuis, genus autem, quod ante spe-

Источник и условия: Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.