CAG IV.1
priis. et genus quidem de pluribus speciebus praedicari, proprium vero de una sola specie, cuius est proprium. et proprium quidem conversim praedicatur de eo cuius est proprium, genus vero de nullo conversim praedicatur; nam neque si animal est, homo est, neque si animal est, risibile est; sin vero homo, et risibile est, et econverso. amplius proprium omni speciei inest, cuius est proprium, et soli et semper, genus vero omni quidem speciei inest, cuius fuerit genus, et semper, non autem soli. amplius species quidem interemptae non simul interimunt genera, propria vero interompta simul interimunt ea, quorum sunt propria, et his quorum sunt propria interemptis et ipsa simul interimuntur. De communibus generis et accidentis. Generis vero et accidentis commune est de pluribus, quemadmodum dictum est, praedicari, sive separabilium sit sive inseparabilium; etenim moveri de pluribus et nigrum de corvis et de hominibus Aethiopibus ct aliquibus inanimatis. De propriis generis et accidentis. Differt autem genus ab accidenti, quoniam genus ante species est, accidentia vcro speciebus posteriora sunt; nam si etiam inseparabile sumatur accidens, sed tamen prius est illud, cui accidit, quam accidens. et genere quidem quae participant, aequaliter participant,