Перейти к содержанию

Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · p. 46

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Porph.Isag.p46

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

CAG IV.1

dicebatur; quo autem difterat species a genere dictum est, quando quid diflferret genus a specie dicebatur; reliquum est igitur, ut quo differat a proprio et accidenti dicatur. duae igitur etiam istae sunt differentiae. proprium autem quo differat ab accidenti reliuquitur; nam quo a specie et differentia et genere differat praedictum est in illorum ad ipsum differentia. quattuor igitur sumptis generis ad alia differentiis, tribus vero differentiae, duabus autem speciei, una autem proprii ad accidens, decem erunt omnes, quarum quattuor, quae erant generis ad reliqua, superius demonstravimus. De communibus differentiae et speciei. Commune ergo differentiae et speciei est aequaliter participari; homine enim aequaliter participant particulares homines et rationali differentia. commune vero est et semper adesse his quae participant; semper enim Socrates rationabilis et semper Socrates homo. De propriis differentiae et speciei. Proprium autem differentiae quidem est in eo quod quale sit praedicari, speciei autem in eo quod quid est; nam et si homo velut qualitas accipiatur, non hic simpliciter erit qualitas sed secundum id quod generi advenientes differentiae eam constituerunt. amplius

Источник и условия: Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.