Перейти к содержанию

Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · p. 26

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Porph.Isag.p26

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

CAG IV.1

De genere. Videtur autem neque genus neque species simpliciter dici. genus enim dicitur et aliquorum quodammodo se habentium ad unum aliquid et ad se invicem collectio, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli, et multitudinis habentium aliquo modo ad se invicem eam quae ab illo est cognationcm secundum divisiouem ab aliis generibus dictae. dicitur autem et aliter rursus genus, quod est uniuscuiusque generationis principium vel ab eo qui genuit vel a loco in quo quis genitus est. sic enim Orestem quidem dicimus a Tantalo habere genus. Hyllum autem ab Hercule, et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero Atheniensem; etenim patria principium est uniuscuiusque generationis, quemadmodum pater. haec autem videtur promptissima esse significatio; Romani enim sunt, qui ex genere descendunt Romuli, ct Cecropidae, qui a Cecrope et horum proximi. et prius quidem appellatum est genus uniuscuiusque generationis principium, dehinc etiam multitudo eorum qui sunt ab uno principio, ut a Romulo: quam dividentes et ab aliis separantes dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus. aliter autem rursus genus dicitur, cui supponitur species, ad horum fortasse similitudinem dictum. etenim principium quoddam est huiusmodi genus earum quae sub ipso sunt specierum, videturque etiam multitudinem continere omnem quae sub eo est. Tripliciter igitur cum genus dicatur, de tertio apud philosophos sermo est. quod etiara describentes adsignaverunt genus esse dicentes,

Источник и условия: Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.