Перейти к содержанию

Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · p. 39

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Porph.Isag.p39

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

CAG IV.1

metram, et quod omni accidit, et si non soli. quemadmodum homini esse bipedem, et quod soli et omni et aliquando, ut homini in senectute canescere. quartum vero, in quo coucurrit et soli et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile; nam. etsi semper non rideat, risibile tamen dicitur, non quod iam rideat, sed quod aptus natus sit; hoc autem ei semper est uaturale ut et equo hinnibile. haec autem proprie propria perhibent esse, quoniam etiam convertuntur; quicquid enim equus, hinnibile, et quicquid hinnibile, nibile, equus. De accidenti. Accidens vero est, quod adest et abest praeter subiecti corruptionem. dividitur autem in duo, in separabile et in inseparabile. nam dormire separabile accidens est, nigrum vero esse inseparabiliter corvo et Aethiopi accidit, potest autem subintellegi et corvus albus et Aethiops nitens colore praeter subiecti corruptionem. diffinitur autem sic quoque: accidens est, quod contingit eidem esse et non esse, vel quod neque geuus neque species neque differentia neque proprium, semper autem est in subiecto subsistens. Omnibus igitur determinatis quae proposita sunt, dico autem genere, specie, differentia, proprio, accidenti, dicendum est, quae his communia adsint et quae propria.

Источник и условия: Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.