CAG IV.1
INCIPIT ISAGOGE PORPHYRII. Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam nosse, quid genus sit ct quid difterentia quidque species et quid proprium et quid accideus. et ad diffinitionum adsignationem et omnino ad ea, quae in divisione vel demonstratione sunt, utili hac istarum rerum speculatione, compendiosam tibi traditionem faciens temptabo breviter velut iutroductionis modo ea, quae ab antiquis dicta sunt, aggredi altioribus quidem quaestionibus abstinens, simpliciores vero vero mediocriter conjectans. mox de generibus ac speciebus illud quidem sive subsistunt sive in solis nudisque intellectibus posita sunt, sive subsistentia corporalia sunt an incorporalia, et utrum separata a sensibilibus an in sensibilibus posita et circa ea constantia, dicere recusabo, altissimum enim est huiusmodi negotium et maioris egens inquisitionis; illud vero quemadmodum de his ac de propositis probabiliter antiqui tractaverunt et horum maxime Peripatetici, tibi nunc temptabo monstrare.