Skip to content

Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · p. 28

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Porph.Isag.p28

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

CAG IV.1

sit praedicantur sed in eo quod quale quid sit. interrogantibus enim nobis illud, de quo praedicantur haec, non in eo quod quid sit dicimus praedicari. sed magis eo quod quale quid sit. interroganti enim, qualis est homo, dicimus rationalis, et in eo quod qualis est corvus dicimus quoniam niger; est autem rationale quidem differentia, nigrum vero accidens. quando autem quid est homo interrogamur, animal respondemus; erat autem hominis genus animal. quare de pluribus praedicari dividit genus ab his, quae de uno solo eorum quae sunt individua praedicantur, difterentibus vero. specie separat ab his quae sicut species praedicantur vel sicut propria, in eo autem quod quid sit praedicari dividit a dilferentiis et communiter accidentibus, quae non in eo quod quid sit. sed in eo quod quale sit vel quomodo se habens pracdicantur, de quibus praedicautur. nihil igitur superfluum neque minus continet generis dicta descriptio. De specie. Species autem dicitur quidem et de uniuscuiusque forma, secundum dum quam dictum est: „Priami quidem species digna est imperio"; dicitur autem species et ea, quae est sub adsignato genere, secundum quam solemus dicere hominem quidem speciem animalis, cum sit genus animal, album autem coloris speciem, triangulum vero figurae speciem. Quodsi etiam genus adsignantes speciei meminimus dicentes, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, et speciem dicimus id quod sub genere est, nosse autem oportet, quoniam et genus alicuius est genus et species alicuius est

Source and terms: Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.