Skip to content

Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · p. 47

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Porph.Isag.p47

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

CAG IV.1

differentia quidem in pluribus saepe speciebus considratur, quemadmodum quadrupes in phuibus animalibus specie differentibus, species vero in solis his quae sub specie sunt individuis est. amplius differentia prima est ab ea specie quae est secundum ipsam; simul enim ablatum rationale interimit hominem, homo vero interemptus non aufert rationale, cum sit deus. amplius differentia quidem componitur cum alia differentia, rationale enim et mortale compositum est in substantia hominis; species vero speciei non componitur, ut gignat aliam aliquam speciem; quidam enim equus cuidam asino permiscetur ad muli generationem, equus autem simpliciter asino nonquam conveniens perficiet mulum. De communibus differentiae et proprii. Differentia vero et proprium commune quidem habent aequaliter participari ab his quae eorum participant; aequaliter enim rationabilia rationabilia sunt et risibilia risibilia. et semper et omni adesse commune utriusque est; si enim curtetur qui est bipes, non substantiam perimit, sed ad quod natum est semper dicitur; nam et risibile in eo quod natum est habet id quod est semper, sed non in eo quod semper rideat.

Source and terms: Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.