CAG IV.1
spercies, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus utrisque uti. adsiunant ergo et sic speciem: species est, quod ponitur sub genere et de quo genus in eo quod quid sit praedicatur. amplius autem sic quoque: species est, quod de pluribus et diflerentibus numero in eo quod quid sit praedicatur; sed haec quidem adsignatio specialissimae est et quae solum specics est, aliae vero eruut etiam uon specialissimarum. planum autem crit quod dicitur hoc modo. in unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima et rursus alia specialissima, et inter generalissima et specialissima sunt alia. est autem generalissimum quidem, super quod nullum ultra aliud sit superveniens genus, specialissimum autem, post quod nou erit alia inferior species, inter generalissimum autem et specialissimum et genera et species sunt eadem, ad aliud quidem et ad aliud sumpta. Sit autem in uno praedicamento manifestum quod dicitur. substantia est quidcm et ipsa genus, sub hac autem est corpus, sub corpore vero animatum corpus, sub quo auimal, sub animali rationalc animal. sub quo homo. sub homine Socrates et Plato et qui sunt particulares homincs. sed hurum substantia quidcm gcneralissimum est et quod genus sit solum, homo vero spccialissimum et quod species solum sit, corpus vero species quidem et substantiae, genus vero corporis animati, et animatum corpus specics quideni est corporis, geuus vero animalis, animal autem species quidem est corporis animati, genus vero animalis rationalis, sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem hominis, homo vero species quidem est rationalis animalis, non autem etiam genus particularium homi-