Skip to content

Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · Caput 3. De æterno Dei Decreto.

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: WCF1646.3.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Deus, e sapientissimo sanctissimoque consilio voluntatis suæ, libere ac immutabiliter, quicquid unquam evenit, ab omni æterno ordinavit; ita tamen, id inde nec author peccati evadat Deus, nec voluntati creaturarum sit vis illata, neque libertas aut contingentia causarum secundarum ablata sit, verum potius stabilita.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Eph.1.11; Rom.11.33; Heb.6.17; Rom.9.15; Rom.9.18; Jas.1.13; Jas.1.17; 1John.1.5; Acts.2.23; Matt.17.12; Acts.4.27-Acts.4.28; John.19.11; Prov.16.33

Quamvis omnia cognoscat Deus, quæ suppositis quibusvis conditionibus sunt eventu possibilia; non tamen ideo quicquam decrevit quoniam illud præviderat aut futurum, aut positis talibus conditionibus eventurum.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Acts.15.18; 1Sam.23.11-1Sam.23.12; Matt.11.21; Matt.11.23; Rom.9.11; Rom.9.13; Rom.9.16; Rom.9.18

Deus, quo gloriam suam manifestaret, nonnullos hominum ac Angelorum decreto suo ad æternam vitam prædestinavit, alios autem ad mortem æternam præordinavit.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: 1Tim.5.21; Matt.25.41; Rom.9.22-Rom.9.23; Eph.1.5-Eph.1.6; Prov.16.4

prædestinati illi et præordinati homines Angelique, particulariter sunt ac immutabiliter designati, certusque illorum est ac definitus numerus, adeo ut nec augeri possit nec imminui.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: 2Tim.2.19; John.13.18

Qui ex humano genere sunt ad vitam prædestinati, illos Deus ante jacta mundi fundamenta, secundum æternum suum ac immutabile propositum, secretumque voluntatis suæ consilium et beneplacitum, elegit in Christo ad æternam gloriam, idque ex amore suo et gratia mere gratuita; nec fide, nec bonis operibus, nec in his illave perseverantia, sed neque ulla alia re in creatura, prævisis, ipsum tanquam causis aut conditionibus ad id moventibus; quo totum nempe in laudem cederet gloriosæ suæ gratiæ.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Eph.1.4; Eph.1.9; Eph.1.11; Rom.8.30; 2Tim.1.9; 1Thess.5.9; Rom.9.11; Rom.9.13; Rom.9.16; Eph.1.6; Eph.1.12

Quemadmodum autem Deus electos ad gloriam destinavit, sic omnia etiam quibus illam consequantur media præordinavit, voluntatis suæ proposito æterno simul et liberrimo. Quapropter electi, postquam lapsi essent in Adamo, a Christo sunt redempti; per Spiritum ejus opportuno tempore operantem, ad fidem in Christum vocantur efficaciter; justificantur, sanctificantur, et potentia ipsius per fidem custodiuntur ad salutem. Nec alii quivis a Christo redimuntur, vocantur efficaciter justificantur, adoptantur, sanctificantur et salvantur, præter electos solos.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: 1Pet.1.2; Eph.1.4-Eph.1.5; Eph.2.10; 2Thess.2.13; 1Thess.5.9-1Thess.5.10; Titus.2.14; Rom.8.30; Eph.1.5; 1Pet.1.5; John.17.9; Rom.8.28-Rom.8.39; John.6.64-John.6.65; John.8.47; John.10.26; 1John.2.19

Reliquos humani generis Deo placuit secundum consilium voluntatis suæ inscrutabile (quo misericordiam pro libitu exhibet abstinetve) in gloriam supremæ suæ in creaturas potestatis, præterire; eosque ordinare ad ignominiam et iram pro peccatis suis, ad laudem justitiæ suæ gloriosæ.
Notes in the source · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'nscrutabile {quo misericordiam'

Scripture references printed in the source: Matt.11.25-Matt.11.26; Rom.9.17-Rom.9.18; Rom.9.21-Rom.9.22; 2Tim.2.19-2Tim.2.20; Jude.1.4; 1Pet.2.8

Doctrina de sublimi hoc prædestinationis mysterio non sine summa cura et prudentia tractari debet, quo nimirum homines, dum voluntati Dei in verbo ejus revelatæ advertant animos, eique debitam exhibeant obedientiam, de efficaci sua vocatione certiores facti, ad æternæ suæ electionis assurgere possint certitudinem. Ita demum suppeditabit hæc doctrina laudandi, reverendi, admirandique Deum argumentum, quin etiam humilitatis, diligentiæ et consolationis copiosæ omnibus sincere obedientibus evangelio.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Rom.9.20; Rom.11.33; Deut.29.29; 2Pet.1.10; Eph.1.6; Rom.11.5-Rom.11.6; Rom.11.20; Rom.8.33; Luke.10.20

Source and terms: Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · public domain · The Westminster Confession of Faith, Latin translation (Cambridge 1656). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.