Перейти к содержанию

Вестминстерское исповедание веры, латинский перевод 1656 г. · Caput 19. De Lege Dei.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: WCF1646.19.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Deus Adamo legem dedit ut fœdus operum, quo cum illum ipsum tum posteros ejus omnes, ad obedientiam personalem, integram, exquisitam simul et perpetuam obligavit, pollicitus vitam si observarent, violatoribus autem mortem interminatus; eundemque potentia et viribus imbuit, quibus par esset illam observando.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Gen.1.26-Gen.1.27; Gen.2.17; Rom.2.14-Rom.2.15; Rom.10.5; Rom.5.12; Rom.5.19; Gal.3.10; Gal.3.12; Eccl.7.29; Job.28.28

Lex ista post lapsum non desiit esse justitiæ regula perfectissima; quo etiam nomine a Deo est in monte Sinai tradita, tabulis duabus descripta, decem præceptis comprehensa; quorum quatuor prima officium nostrum erga Deum, sex autem reliqua nostrum erga homines officium complectuntur.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Jas.1.25; Jas.2.8; Jas.2.10-Jas.2.12; Rom.13.8-Rom.13.9; Deut.5.32; Deut.10.4; Exod.34.1; Matt.22.37-Matt.22.40

Præter autem hanc legem, quæ moralis vulgo audit, visum est Deo ut populo Israelitico tanquam Ecclesiæ minorenni leges daret ceremoniales instituta typica multifaria continentes; partim de cultu, Christi gratias, actiones, perpessiones ac beneficia præfigurantia; partim autem de moralibus officiis institutiones varias exhibentia. Quæ leges ceremoniales omnes hodie sub novo instrumento sunt abrogatæ.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Heb.9; Heb.10.1; Gal.4.1-Gal.4.3; Col.2.17; 1Cor.5.7; 2Cor.6.17; Jude.1.23; Col.2.14; Col.2.16-Col.2.17; Dan.9.27; Eph.2.15-Eph.2.16

Iisdem etiam tanquam corpori politico leges multas dedit judiciales, quæ una cum istius populi politeia expirarunt, nullos hodie alios obligantes supra quod generalis et communis earum æquitas postularit.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Exod.21; Exod.22.1-Exod.22.29; Gen.49.10; 1Pet.2.13-1Pet.2.14; Matt.5.17; Matt.5.38-Matt.5.39; 1Cor.9.8-1Cor.9.10

Lex moralis omnes tam justificatos quam alios quosvis perpetuo ligat ad obedientiam illi exhibendam; neque id quidem solummodo vi materiæ quæ in illa continetur, verum etiam virtute authoritatis eandem constituentis creatoris Dei; neque sane hoc ejus vinculum in evangelio ulla ratione dissolvit Christus, verum idem plurimum confirmavit.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Rom.13.8-Rom.13.10; Eph.6.2; 1John.2.3-1John.2.4; 1John.2.7-1John.2.8; Jas.2.10-Jas.2.11; Matt.5.17-Matt.5.19; Jas.2.8; Rom.3.31

Quamvis vere fideles non sint sub lege tanquam sub operum fœdere, unde aut justificari possint aut condemnari: est tamen ea illis non minus quam aliis vehementer utilis, ut quæ quum sit vitæ norma, illos voluntatem divinam suumque officium edocendo dirigit simul et obligat ad consentanee ambulandum; ipsisque patere facit naturæ, cordis, vitæque suæ nefaria inquinamenta: adeo ut ad illam semet exigentes, cum peccati ulterius convinci, pro eodem humiliari, ac ejusdem odio inflammari possint; tum vero etiam ut perspicere possint evidentius quam plane necessarius eis Christus, quamque perfecta sit ejusdem obedientia. Verum ulterius etiam regenitis ea utilis esse possit, in quantum nempe corruptiones eorum peccata prohibendo coërcet, graviter autem interminando indicat tum quid vel eorum peccata commeruerint, tum etiam quas ea propter in hac vita afflictiones expectare possint, utcunque ab earum maledictione, quam lex minatur, liberentur. Quinetiam promissiones ejus demonstrant iis obedientia Deo quam accepta sit et approbata; quasque illa præstita benedictiones (licet non tanquam lege debitas ex operum fœdere) possint illi expectare. Adeo ut quod quis bonum præstet invitante lege, a malo autem abhorreat lege deterritus, nullo prorsus argumento sit, eum sub lege esse, non vero sub gratia constitutum.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Rom.6.14; Gal.2.16; Gal.3.13; Gal.4.4-Gal.4.5; Acts.13.39; Rom.8.1; Rom.7.12; Rom.7.22; Rom.7.25; Ps.119.4-Ps.119.6; 1Cor.7.19; Gal.5.14; Gal.5.16; Gal.5.18-Gal.5.23; Rom.7.7; Rom.3.20; Jas.1.23-Jas.1.25; Rom.7.9; Rom.7.14; Rom.7.24; Gal.3.24; Rom.7.24-Rom.7.25; Rom.8.3-Rom.8.4; Jas.2.11; Ps.119.101; Ps.119.104; Ps.119.128; Ezra.9.13-Ezra.9.14; Ps.89.30-Ps.89.34; Lev.26.1; Lev.26.10; Lev.26.14; 2Cor.6.16; Eph.6.2-Eph.6.3; Ps.37.11; Matt.5.5; Ps.19.11; Luke.17.10; Rom.6.12; 1Pet.3.8-1Pet.3.12; Ps.34.12-Ps.34.16; Heb.12.28-Heb.12.29

Neque interim Legis usus isti iam memorati, Evangelii gratiæ adversantur, sed cum eadem conspirant suaviter, voluntatem humanam ita subjugante ac imbuente Christi Spiritu, ut idem illud præstare valeat spontanee ac alacriter, quod ab illa exigit voluntas Dei in lege sua revelata.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Gal.3.21; Ezek.36.27; Heb.8.10; Jer.31.33

Источник и условия: Вестминстерское исповедание веры, латинский перевод 1656 г. · общественное достояние · The Westminster Confession of Faith, Latin translation (Cambridge 1656). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.