Skip to content

Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · Caput 20. De Libertate Christiana deque Libertate Conscientiæ.

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: WCF1646.20.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Libertas quam Christus acquisivit fidelibus sub Evangelio in eo sita est, quod a reatu peccati, ab ira Dei condemnante, a legis Moralis maledictione immunes fiant, quod a præsenti malo seculo, a dura Satanæ servitute, dominioque peccati: ab afflictionum malo, ab aculeo mortis, a sepulchri victoria ab æterna denique damnation liberentur; Quodque libere eis liceat ad Deum accedere: eique non e metu servile, verum e filiali dilectione, promtoque animo præbere valeant obedientiam. Atque hæc quidem omnia cum fidelibus sub lege habent communia. Verum sub Novo Testamento ulterius adhuc se extendit libertas Christiana; in quantum nempe Legis ceremonialis jugo, cui subjecta erat Ecclesia Judaica, eximuntur; majoremque confidentiam ad thronum gratiæ accedendi, sed et effusiorem gratuiti Spiritus Dei communicationem sunt consecuti, quam ordinarie sub Lege fideles participarunt.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Titus.2.14; 1Thess.1.10; Gal.3.13; Gal.1.4; Col.1.13; Acts.26.18; Rom.6.14; Rom.8.28; Ps.119.71; 1Cor.15.54-1Cor.15.57; Rom.8.1; Rom.5.1-Rom.5.2; Rom.8.14-Rom.8.15; 1John.4.18; Gal.3.9; Gal.3.14; Gal.4.1-Gal.4.3; Gal.4.6-Gal.4.7; Gal.5.1; Acts.15.10-Acts.15.11; Heb.4.14; Heb.4.16; Heb.10.19-Heb.10.22; John.7.38-John.7.39; 2Cor.3.13; 2Cor.3.17-2Cor.3.18

Deus solus Dominus est conscientiæ, quam certe exemit doctrinis et mandatis hominum, ubi aut verbo ejus adversantur, aut in rebus fidei et cultus quicquam ei superaddunt. Unde qui ejusmodi aut doctrinas credunt, aut mandatis obtemperant, quasi ad id ex conscientia teneantur, veram ii conscientiæ libertatem produnt. Qui autem vel fidem implicitam, vel obedientiam absolutam cæcamque exigunt, næ illi id agunt, ut cum conscientiæ, tum rationis etiam destruant libertatem.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Jas.4.12; Rom.14.4; Acts.4.19; Acts.5.29; 1Cor.7.23; Matt.23.8-Matt.23.10; 2Cor.1.24; Matt.15.9; Col.2.20-Col.2.23; Gal.1.10; Gal.5.1; Gal.2.4-Gal.2.5; Ps.5; Ps.50; Rom.10.17; Rom.14.23; Isa.8.20; Acts.17.11; John.4.22; Hos.5.11; Rev.13.12; Rev.13.16-Rev.13.17; Jer.8.9

Qui sub prætextu Christianæ libertatis, cuivis aut cupiditati indulgent aut peccato assuescunt, eo ipso libertatis Christianæ finem corrumpunt; nempe ut e manibus inimicorum nostrorum liberati, Domino in sanctimonia et justitia coram ipso omnibus diebus vitæ nostræ absque metu serviamus.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Gal.5.13; 1Pet.2.16; 2Pet.2.19; John.8.34; Luke.1.74-Luke.1.75

Quoniam vero potestates quas Deus ordinavit, et libertas quam acquisivit Christus non in eum finem a Deo destinatæ sunt ut se mutuo perimant, verum ut se sustentent ac conservent invicem; Qui itaque sub libertatis Christianæ prætextu potestati cuivis legitimæ (civilis sit sive Ecclesiastica) aut legitimo ejusdem exercitio contraiverint, ordinationi divinæ resistere censendi sunt, Quique vel ejusmodi opiniones publicaverint, praxesve defenderint, quæ lumini naturæ, aut religionis Christianæ de fide, de cultu, aut moribus principiis notis, aut pietatis denique vi ac efficaciæ adversantur; vel ejusmodi opiniones praxesve erroneas, quæ aut sua natura aut publicationis defensionisve modo, externæ paci ac eutaxiæ, quas in Ecclesia sua stabilivit Christus, perniciem minitantur; omnino licitum est tum ab iis facti rationem reposcere, tum in eos qua censuris Ecclesiasticis, qua civilis magistratus potestate animadvertere.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Matt.12.25; 1Pet.2.13-1Pet.2.14; 1Pet.2.16; Rom.13.1-Rom.13.8; Heb.13.17; Rom.1.32; 1Cor.5.1; 1Cor.5.5; 1Cor.5.11; 1Cor.5.13; 2John.1.10-2John.1.11; 2Thess.3.14; 1Tim.6.3-1Tim.6.5; Titus.1.10-Titus.1.11; Titus.1.13; Titus.3.10; Matt.18.15-Matt.18.17; 1Tim.1.19-1Tim.1.20; Rev.2.2; Rev.2.14-Rev.2.15; Rev.2.20; Rev.3.9; Deut.13.6-Deut.13.12; Rom.13.3-Rom.13.4; Ezra.7.23-Ezra.7.28; Rev.17.12; Rev.17.16-Rev.17.17; Neh.13.15; Neh.13.17; Neh.13.21-Neh.13.22; Neh.13.25; Neh.13.30; 2Kgs.23.5-2Kgs.23.6; 2Kgs.23.9; 2Kgs.23.20-2Kgs.23.21; 2Chr.34.33; 2Chr.15.12-2Chr.15.13; 2Chr.15.16; Dan.3.29; 1Tim.2.2; Isa.49.23; Zech.13.2-Zech.13.3

Source and terms: Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · public domain · The Westminster Confession of Faith, Latin translation (Cambridge 1656). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.