Перейти к содержанию

Вестминстерское исповедание веры, латинский перевод 1656 г. · Caput 10. De vocatione efficaci.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: WCF1646.10.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Deus quos ad vitam prædestinavit omnes, eosque solos dignatur per verbum suum et spiritum constituto suo acceptoque tempore vocare efficaciter e statu illo peccati et mortis in quo sunt natura constituti, ad gratiam ac salutem per Jesum Christum; idque mentes eorum illuminando, ut modo spirituali et salutari quæ Dei sunt intelligant; tollendo eorum cor lapideum, donandoque eis cor carneum; voluntates eorum renovando ac pro potentia sua omnipotente ad bonum determinando, et ad Jesum Christum trahendo efficaciter; ita tamen ut illi nihilominus liberrime veniant, volentes nempe facti per illius gratiam.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Rom.8.30; Rom.11.7; Eph.1.10-Eph.1.11; 2Thess.2.13-2Thess.2.14; 2Cor.3.3; 2Cor.3.6; Rom.8.2; Eph.2.1-Eph.2.5; 2Tim.1.9-2Tim.1.10; Acts.26.18; 1Cor.2.10; 1Cor.2.12; Eph.1.17-Eph.1.18; Ezek.36.26; Ezek.11.19; Phil.2.13; Deut.30.6; Ezek.36.27; Eph.1.19; John.6.44-John.6.45; Song.1.4; Ps.110.3; John.6.37; Rom.6.16-Rom.6.18

Efficax hæc vocatio est a sola Dei gratia:, gratuita illa et speciali; a nulla autem re in homine prævisa; qui in hoc negotio se habet omnino passive, donec per spiritum sanctum vivificatus ac renovatus, potis inde factus sit vocationi huic respondere, gratiamque inibi oblatam et exhibitam amplexari.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: 2Tim.1.9; Titus.3.4-Titus.3.5; Eph.2.4-Eph.2.5; Eph.2.8-Eph.2.9; Rom.9.11; 1Cor.2.14; Rom.8.7; Eph.2.5; John.6.37; Ezek.36.27; John.5.25

Electi infantes in infantia sua morientes regenerantur salvanturque a Christo per spiritum (qui quando et ubi, et quo sibi placuerit modo operator); sicut et reliqui electi omnes, quotquot externæ vocationis per ministerium verbi sunt incapaces.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'er spiritum {qui quando et ubi'

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Luke.18.15-Luke.18.16; Acts.2.38-Acts.2.39; John.3.3; John.3.5; 1John.5.12; Rom.8.9; John.3.8; Acts.4.12

Alii autem, qui non electi sunt, ut ut verbi ministerio vocari possint, communesque nonnullas operationes Spiritus experiri, nunquam tamen vere ad Christum accedunt, proindeque nec salvari possunt. Multo quidem minus poterunt illi, quotquot religionem Christianam non profitentur (summam licet operam navaverint moribus suis ad naturæ lumen, istiusque quam profitentur religionis legem componendis), extra hanc unicam viam salutem unquam obtinere. Atque huic quidem contrarium statuere ac defendere, perniciosum admodum est ac detestandum.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Matt.22.14; Matt.7.22; Matt.13.20-Matt.13.21; Heb.6.4-Heb.6.5; John.6.64-John.6.66; John.8.24; Acts.4.12; John.14.6; Eph.2.12; John.4.22; John.17.3; 2John.1.9-2John.1.11; 1Cor.16.22; Gal.1.6-Gal.1.8

Источник и условия: Вестминстерское исповедание веры, латинский перевод 1656 г. · общественное достояние · The Westminster Confession of Faith, Latin translation (Cambridge 1656). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.