Skip to content

Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · Caput 33. De ultimo judicio.

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: WCF1646.33.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Diem Deus designavit quo mundum in justitia judicabit per Jesum Christum; cui a Patre data est omnis potestas et judicium. Quo quidem die non solum judicabuntur Angeli apostatici, verum etiam omnes homines, quotquot uspiam in orbe terrarum aliquando vixerint, coram Christi tribunali comparebunt, ut cogitationum, dictorum, factorumque suorum rationem reddant, recipiantque simul juxta id quod in corpore quisque fecerit, seu bonum fuerit sive malum.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Acts.17.31; John.5.22; John.5.27; 1Cor.6.3; Jude.1.6; 2Pet.2.4; 2Cor.5.10; Eccl.12.14; Rom.2.16; Rom.14.10; Rom.14.12; Matt.12.36-Matt.12.37

Eo autem consilio Diem hum præstituit Deus, quo nempe misericordiæ suæ constaret gloria ex æterna salute electorum, justitiæ autem e damnatione reproborum, qui improbi sunt et contumaces. Tunc enim justi introibunt in vitam æternam, recipientque plenitudinem illam gaudii ac refrigerii, quæ a præsentia Domini ventura sunt: Impii autem, qui Deum ignorant, quique Evangelio Jesu Christi non morem gerunt, in æternos cruciatus detrudentur, æternaque perditione punientur a præsentia Domini et a potentiæ ipsius gloria profligati.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Matt.25.41; Matt.25.46; 2Thess.1.9

Quemadmodum Christus nobis, futurum esse aliquando diem judicii, esse velit persuasissimum; tum quo omnes a peccato absterreantur, tum ob majus piorum solatium in rebus adversis: ita sane diem ipsum vult ab hominibus ignorari, quo securitatem omnem carnalem excutiant, et nunquam non sint vigilantes (quum qua hora venturus sit Dominus ignorant) utque semper sint parati ad dicendum Veni Domine Jesu, etiam cito veni. Amen.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: 2Pet.3.11; 2Pet.3.14; 2Cor.5.10-2Cor.5.11; 2Thess.1.5-2Thess.1.7; Luke.21.27-Luke.21.28; Rom.8.23-Rom.8.25; Matt.24.36; Matt.24.42-Matt.24.44; Mark.13.35-Mark.13.37; Luke.12.35-Luke.12.36; Rev.22.20

Source and terms: Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · public domain · The Westminster Confession of Faith, Latin translation (Cambridge 1656). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.