Skip to content

Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · Caput 25. De Ecclesia.

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: WCF1646.25.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Catholica sive Universalis Ecclesia ea quæ est invisibilis constat e toto electorum numero, quotquot fuerunt, sunt, aut erunt unquam in unum collecti, sub Christo ejusdem Capite; estque sponsa, corpus ac plenitudo ejus qui implet omnia in omnibus.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Eph.1.10; Eph.1.22-Eph.1.23; Eph.5.23; Eph.5.27; Eph.5.32; Col.1.18

Ecclesia visibilis (quæ etiam sub Evangelio, Catholica est et universalis, non autem unius gentis finibus, ut pridem sub lege, circumscripta) ex iis omnibus constat, undecunque terrarum sint, qui veram religionem profitentur, una cum eorundem liberis; estque Regnum Domini Jesu Christi, Domus et familla Dei, extra quam quidem ordinarie fieri nequit ut quivis salutem consequatur.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: 1Cor.1.2; 1Cor.12.12-1Cor.12.13; Ps.2.8; Rev.7.9; Rom.15.9-Rom.15.12; 1Cor.7.14; Acts.2.39; Ezek.16.20-Ezek.16.21; Rom.11.16; Gen.3.15; Gen.17.7; Matt.13.47; Isa.9.7; Eph.2.19; Eph.3.15; Acts.2.47

Catholicæ huic Ecclesiæ visibili dedit Christus ministrorum ordinem, oracula, ac instituta Dei ad sanctos usque ad finem mundi in hac vita colligendos simul et perficiendos; in quem finem præsentia sua, spirituque secundum ipsius promissionem, eadem reddit efficacia.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: 1Cor.12.23; Eph.4.11-Eph.4.13; Matt.28.19-Matt.28.20; Isa.59.21

Ecclesia hæc Catholica extitit quandoque magis quandoque minus visibilis. Ecclesiæ autem particulares (quæ sunt illius membra) eo magis minusve puræ sunt, qui majori aut minori cum puritate in iis docetur excipiturque Evangelii doctrina, administrantur divina instituta, cultusque publicus celebratur.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Rom.11.3-Rom.11.4; Rev.12.6; Rev.12.14; Rev.2; Rev.3; 1Cor.5.6-1Cor.5.7

Purissimæ omnium quæ in terris sunt Ecclesiæ, cum mixturæ tum etiam errori sunt obnoxiæ, eousque autem nonnullæ degenerarunt, ut ex Ecclesiis Christi factæ demum sint ipsius Satanæ Synagogæ; nihilominus tamen nunquam deerit in terris Ecclesiæ, quæ Deum colat secundum ipsius voluntatem.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: 1Cor.13.12; Rev.2; Rev.3; Matt.13.24-Matt.13.30; Matt.13.47; Rev.18.2; Rom.11.18-Rom.11.22; Matt.16.18; Ps.72.17; Ps.102.28; Matt.28.19-Matt.28.20

Ecclesiæ caput extra unum Dominum Jesum Christum nullum est; nec ullo sensu caput ejus esse potest Papa Romanus, qui est insignis ille Antichristus, homo ille peccati et perditionis filius; in Ecclesia semet efferens adversus Christum, et supra quicquid dicitur Deus.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Col.1.18; Eph.1.22; Matt.23.8-Matt.23.10; 2Thess.2.3-2Thess.2.4; 2Thess.2.8-2Thess.2.9; Rev.13.6

Source and terms: Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · public domain · The Westminster Confession of Faith, Latin translation (Cambridge 1656). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.