Skip to content

Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · Caput 14. De Fide salvifica.

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: WCF1646.14.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Gratia Fidei, qua electi credere valent ad animarum suarum salutem, Spiritus Christi opus est in eorum cordibus operantis, effectum plerumque verbi Dei ministerio, quo eodem etiam, ut et administratione Sacramentorum atque oratione robur ei accedit ac incrementum.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Heb.10.39; 2Cor.4.13; Eph.1.17-Eph.1.19; Eph.2.8; Rom.10.14; Rom.10.17; 1Pet.2.2; Acts.20.32; Rom.4.11; Luke.17.5; Rom.1.16-Rom.1.17

Hac Fide credit Christianus verum esse quicquid in verbo revelatur, propter authoritatem ipsius inibi loquentis Dei; et varie quidem in illud agit tum obsequendo mandatis, tum ad minas contremiscens, tum etiam promissa Dei, seu præsentem hanc vitam seu futuram spectent, amplexando, pro varia nempe ratione illarum rerum, quæ in singulis verbi partibus continentur. Verum fidei salvificæ actus illi sunt præcipui, Christi acceptatio et receptio, in eumque solum recumbentia pro justificatione, sanctificatione, ipsaque adeo vita æterna, virtute fœderis gratiæ consequendis.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: John.4.42; 1Thess.2.13; 1John.5.10; Acts.24.14; Rom.16.26; Isa.66.2; Heb.11.13; 1Tim.4.8; John.1.12; Acts.16.31; Gal.2.20; Acts.15.11

Fides hæc pro diversis ejus gradibus debilior est aut fortior; impugnari quidem sæpenumero multisque modis ac debilitari potest, non ita tamen quin victrix evadat; et quidem in multis ad plenum usque certitudinem per Christum adolescit, qui fidei nostræ idem author est et consummator.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Heb.5.13-Heb.5.14; Rom.4.19-Rom.4.20; Matt.6.30; Matt.8.10; Luke.22.31-Luke.22.32; Eph.6.16; 1John.5.4-1John.5.5; Heb.6.11-Heb.6.12; Heb.10.22; Col.2.2; Heb.12.2

Source and terms: Westminster Confession of Faith, Latin translation of 1656 · public domain · The Westminster Confession of Faith, Latin translation (Cambridge 1656). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.