Перейти к содержанию

Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Epilogus

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: CA1530.epil

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Hi sunt præcipui articuli, qui videntur habere controversiam. Quanquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut fugeremus prolixitatem, præcipua complexi sumus, ex quibus cœtera facile judicari possunt. Magnæ querelæ fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus, de abusu excommunicationis. Parochiæ multipliciter vexabantur per Stationarios. Infinitæ contentiones erant pastoribus cum monachis, de jure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de extraordinariis concionibus, et de aliis innumerabilibus rebus. Hujusmodi negotia prætermisimus, ut illa, quæ sunt in hac causa præcipua, breviter proposita, facilius cognosci possent. Neque hic quicquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est. Tantum ea recitata sunt, quæ videbantur necessario dicenda esse, ut intelligi posit in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum contra Scripturam aut Ecclesiam Catholicam [gemeiner christlichen Kirchen], quia manifestum est, nos diligentissime cavisse, ne qua nova et impia dogmata in ecclesias nostras serperent [sich einflechte, einreisse und überhand nehme]. Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere juxta edictum C. M. in quibus confessio nostra exstaret, et eorum, qui apud nos docent, doctrinæ summa cerneretur. Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem informationem, Deo volente, juxta Scripturas exhibere [der daran Mangel halt, dem ist man ferner Bericht mit Grund göttlicher heiliger Schrift zu thun erbötig]. Cæsareæ Majestatis Vestræ, fideles et subditi: Joannes, Dux Saxoniæ, Elector. Georgius, Marchio Brandenburgensis. Ernestus, Dux Luneburgensis. Philippus, Landgravius Hessorum. Joannes Fridericus, Dux Saxoniæ. Franciscus, Dux Luneburgensis. Volfgangus, Princeps ab Anhalt. Senatus Magistratusque Nurnbergensis. Senatus Reutlingensis.

Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.