Quanquam Ecclesia proprie sit congregatio Sanctorum et vere credentium: tamen, cum in hac vita multi hypocritæ et mali admixti sint, licet uti Sacramentis, quæ per malos administrantur, juxta vocem Christi (Matt. xxiii. 2): Sedent Scribæ et Pharisæi in cathedra Mosi, etc. Et Sacramenta et verbum propter ordinationem et mandatum Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur. Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio malorum in Ecclesia, et sentiebant ministerium malorum inutile et inefficax esse.
Notes in the source · 1
- The Wiclefites (Donatistas et Viglevistas). Apol. p. 150, Rechenb. edition.