Skip to content

Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · Pars I, conclusio (Schaff: Art. XXII)

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: CA1530.1concl

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Hæc fere summa est doctrinæ apud nos, in qua cerni potest, nihil inesse, quod discrepet a Scripturis, vel ab Ecclesia Catholica, vel ab Ecclesia Romana quatenus ex scriptoribus [aus der Väter Schrift] nota est. Quod cum ita sit, inclementer judicant isti qui nostros pro hæreticis haberi postulant. Sed dissensio est de quibusdam [Traditionen und] abusibus, qui sine certa autoritate in ecclesias irrepserunt, in quibus etiam, si qua esset dissimilitudo, tamen decebat hæc lenitas episcopos, ut propter Confessionem, quam modo recensuimus, tolerarent nostros, quia ne Canones quidem tam duri sunt, ut eosdem ritus ubique esse postulent, neque similes unquam omnium ecclesiarum ritus fuerunt. Quanquam apud nos magna ex parte veteres ritus diligenter servantur. Falsa enim calumnia est, quod omnes ceremoniæ, omnia vetera instituta in ecclesiis nostris aboleantur. Verum publica querela fuit, abusus quosdam in vulgaribus ritibus hærere. Hi, quia non poterant bona conscientia probari, aliqua ex parte correcti sunt. Cum ecclesiæ apud nos de nullo articulo fidei dissentiant ab Ecclesia Catholica [nicht gelehret wird zuwider der heiligen Schrift, oder gemeiner christlichen Kirchen], tantum paucos quosdam abusus omittant, qui novi sunt [etliche Missbräuche, welche zum Theil mit der Zeit selbst eingerissen, zum Theil mit Gewalt aufgericht] et contra voluntatem Canonum vitio temporum recepti, rogamus, ut Cæsarea Majestas clementer audiat, et quid sit mutatum, et quæ fuerint causæ, quo minus coactus sit populus illos abusus contra conscientiam observare. Nec habeat fidem Cæsarea Majestas istis, qui, ut inflamment odia hominum adversus nostros, miras calumnias spargunt in populum. Hoc modo irritatis animis bonorum virorum initio præbuerunt occasionem huic dissidio, et eadem arte conantur nunc augere discordias. Nam Cæsarea Majestas haud dubie comperiet tolerabiliorem esse formam et doctrinæ et ceremoniarum apud nos, quam qualem homines iniqui et malevoli describunt. Porro veritas ex vulgi rumoribus aut maledictis inimicorum colligi non potest. Facile autem hoc judicari potest, nihil magis prodesse ad dignitatem ceremoniarum conservandam et alendam reverentiam ac peitatem in populo, quam si ceremoniæ rite fiant in ecclesiis.
Notes in the source · 1
  • The first sentence of the conclusion of Part I. is much longer in the German text: 'Dies ist fast die Summa der Lehre, welche in unsern Kirchen zu rechtem christlichem Unterricht und Trost der Gewissen, auch zu Besserung der Gläubigen gepredigt und gelehret ist,' etc. The rest also differs considerably.

Source and terms: Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · public domain · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.