Skip to content

Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · Pars I, Art. VII.—De Ecclesia.

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: CA1530.7

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Item docent, quod una Sancta Ecclesia pepetuo mansura sit. Est autem Ecclesia congregatio Sanctorum [Versammlung aller Gläubigen], in qua Evangelium recte [rein] docetur, et recte [laut des Evangelii] administrantur Sacramenta. Et ad veram unitatem Ecclesiæ satis est consentire de doctrina Evangelii et administratione Sacramentorum. Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias, ab hominibus institutas. Sicut inquit Paulus (Eph. iv. 5, 6): Una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium, etc.
Notes in the source · 1
  • Edition of 1540: Congregatio membrorum Christi, hoc est, Sanctorum, qui vere credunt et obediunt Christo; etsi in hac vita huic congregationi multi mali et hypocritæ admixti sunt usque ad novissimum judicium.

Source and terms: Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · public domain · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.