Перейти к содержанию

Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars I, Art. I.—De Deo.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: CA1530.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Ecclesiæ magno consensus [einträchtiglich] apud nos docent, Decretum Nicænæ Synodi, de unitate essentiæ divinæ et de tribus personis, verum et sine ulla dubitatione credendum esse. Videlicet, quod sit una essentia divina, quæ et appellatur et est Deus, æternus, incorporeus impartibilis [ohne Stück], immensa potentia, sapientia, bonitate, creator et conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium; et tamen tres sint personæ, ejusdem essentiæ et potentiæ, et coæternæ, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Et nominee personæ utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa Scriptores Ecclesiastici [die Väter], ut significet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit. Damnant omnes hæreses, contra hunc articulum exortas, ut Manichæos, qui duo principia ponebant, Bonum et Malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes. Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, cum tantum unam personam esse contendant de Verbo et de Spiritu Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personæ distinctæ, sed quod Verbum significet verbum vocale, et Spiritus motum in rebus creatum [geschaffene Regung in Creaturen].
Примечания источника · 1
  • The Antitrinitarian Anabaptists, Denk, Hetzer, etc., but not Servede and the Socinians, who appeared after 1530. See Zöckler, Die Augsb. Conf. p. 137.

Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.