Laicis datur utraque species Sacramenti in Cœna Domini, quia hic mos habet mandatum Domini (Matt. xxvi. 27): Bibite ex hoc omnes. Ubi manifeste præcepit Christus de poculo, ut omnes bibant; et ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinth. (1 Cor. xi. 26) exemplum recitat, in quo apparet, totam Ecclesiam utraque specie usam esse. Et diu mansit hic mos in Ecclesia, nec constat, quando aut quo autore mutatus sit; tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus. [Und dieser Brauch ist lange Zeit in der Kirchen blieben, wie man durch die Historien und der Väter Schriften beweisen kann]. Cyprianus aliquot locis testatur, populo sanguinem datum esse. Idem testatur Hieronymus, qui ait, sacerdotes Eucharistiæ ministrant, et sanguinem Christi populis dividunt. Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur Sacramentum (Dist. II. De Consecratione. Cap. Comperimus). Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet. Constat autem, quod consuetudo, contra mandata Dei introducta, non sit probanda, ut testantur Canones (Dist VIII. Cap. Veritate) cum sequentibus. Hæc vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam contra veteres Canones et exemplum Ecclesiæ recepta est. Quare si qui maluerunt utraque specie Sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiæ. Et quia divisio Sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quæ hactenus fieri solita est.
Примечания источника · 1
- The German edition omits the reference to Cardinal Nicolas de Cusa (d. 1464), but adds the clause which follows.