Перейти к содержанию

Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars I, Art. II.—De Peccato Originis.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: CA1530.2

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Item docent, quod post lapsum Adæ omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum, et cum concupiscentia; quodque hic morbus, seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque æternam mortem his, qui non renascuntur per Baptismum et Spiritum Sanctum. Damnant Pelagianos et alios, qui vitium originis negant esse peccatum, et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi, disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo justificari posse.
Примечания источника · 2
  • Much enlarged in the edition of 1540.
  • The edition of 1540 changes this sentence as follows: Damnant Pelagianos, qui negant peccatum originis, et sentiunt defectus illos seu concupiscentiam esse res indifferentes seu pœnas tantum, nec esse res sua natura domnatas, et somniant hominem legi Dei satisfacere posse, et propter hanc propriam obedientiam coram Deo justum pronunciari.

Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.