Publica querela fuit de exemplis Sacerdotum, qui non continebant. Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas, cur ademptum sit sacerdotibus conjugium, sed multo majores esse causas, cur reddi debeat; sic enim scribit Platina. Cum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent, duxerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium. Primum, quia Paulus dicit (1 Cor vii. 2): Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem. Item (9): Melius est nubere, quam uri. Secundo, Christus inquit (Matt. xix. 12): Non omnes capiunt verbum hoc; ubi docet, non omnes homines ad cælibatum idoneos esse, quia Deus creavit hominem ad procreationem (Gen. i. 28). Nec est humanæ potestatis, sine singulari dono et opere Dei creationem mutare. Igitur qui non sunt idonei ad cælibatum, debent contrahere matrimonium. Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum votum tollere potest. Ex his causis docent Sacerdotes, sibi licere uxores ducere. Constat etiam, in Ecclesia veteri Sacerdotes fuisse maritos. Nam et Paulus ait (1 Tim. iii. 2), Episcopum eligendum esse, qui sit maritus Et in Germania primum ante annos quadringentos Sacerdotes vi coacti sunt ad cælibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut Archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Rom. Pontificis de ea re, pene ab iratis Sacerdotibus per tumultum oppressus sit. Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum conjugia prohiberentur, sed etiam præsentia, contra omnia jura divina et humana, contra ipsos etiam Canones, factos non solum a Pontificibus, sed a laudatissimis Synodis, distraherentur. Et cum senescente mundo paulatim natura humana fiat imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam. Porro Deus instituit conjugium, ut esset remedium humanæ infirmitatis. Ipsi Canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum est, ut fiat et in hoc negotio. Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius prohibeatur conjugium. Cum autem extet mandatum Dei, cum mos Ecclesiæ notus sit, cum impurus cælibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia scelera, digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est, nulla in re majorem exerceri sævitiam, quam adversus conjugium Sacerdotum. Deus præcepit honore afficere conjugium. Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud Ethnicos, maximis honoribus ornaverunt. At nunc capitalibus pænis excruciantur, et quidem Sacerdotes, contra Canonum voluntatem, nullam aliam ob causam, nisi propter conjugium. Paulus vocat doctrinam dæmoniorum, quæ prohibet conjugium (1 Tim. iv. 1, 3). Id facile nunc intelligi potest, cum talibus suppliciis prohibitio conjugii defenditur. Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita nec votum potest tollere mandatum Dei. Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quæ non servant promissam castitatem. Verba ejus sunt hæc, Lib. I., Epistola XI.: 'Si autem perseverare nolunt, aut non posunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant? Et æquitate quadam utuntur ipsi Canones erga hos, qui ante justam ætatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.
Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars II, Art. II.—De Conjugio Sacerdotum.
Вид текста
Размер шрифта: 19px
Перейти к месту
То же место в другом издании
Опорное место: CA1530.23
Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.
Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия
Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.