Перейти к содержанию

Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars I, Art. XII.—De Pœnitentia.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: CA1530.12

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

De pœnitentia docent, quod lapsis post Baptismum contingere posit remissio peccatorum, quocunque tempore cum convertuntur [zu aller Zeit, so sie zur Busse kommen]; et quod Ecclesia talibus redeuntibus ad pœnitentia absolutionem impartiri debeat. Constat autem pœnitentia proprie his duabus partibus: Altera est contricio seu terrores incussi conscientæ agnito peccato. Altera est fides, quæ concipitur ex Evangelio seu absolutione, et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam, et ex terroribus liberat. Deinde sequi debent bona opera, quæ sunt fructus pœnitentiæ. Damnant Anabaptistas, qui negant semel justificatos posse amittere Spiritum Sanctum. Item, qui contendunt quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint [dass diejenigen so einst sind fromm worden, nicht wieder fallen mögen]. Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos post Baptismum redeuntes ad pœnitentiam. Rejiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed jubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras.

Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.