Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant. Nam scripta eorum, quæ extant de decem præceptis, et alia simili argumento testantur, quod utiliter docuerint de omnibus vitæ generibus et officiis, quæ genera vitæ, quæ opera in qualibet vocatione Deo placeant. De quibus rebus olim parum docebant Concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa jejunia, fraternitates, peregrinationes, cultus Sanctorum, rosaria, monachatum et similia. Hæc adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde prædicant hæc inutilia opera, ut olim. Preterea incipient fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium. Docent nos non tantum operibus justificari, sed conjungunt fidem et opera, et dicunt, nos fide et operibus justificari. Quæ doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis, quam vetus ipsorum doctrina. Cum igitur doctrina de fide, quam oportet in Ecclesia præcipuam esse, tam diu jacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei justitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum versatam esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias: Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et justificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter Christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est Mediator et Propitiatorium (1 Tim. ii. 5), per quem reconcilietur Pater. Itaque qui confidit, operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et querit sine Christo humanis viribus viam ad Deum, cum Christus de se dixerit (John xiv. 6): Ego sum via, veritas et vita. Hæc doctrina de fide ubique in Paulo tractatur (Eph. ii. 8): Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus, etc. Et ne quis cavilletur, a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota hæc causa habet testimonia Patrum. Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et justitiam fidei contra merita operum. Et similia docet Ambrosius de vocatione gentium, et alibi. Sic enim inquit de vocatione gentium: Vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiæ Dei humanorum operum prærogativa succumberet, si justificatio, quæ fit per gratiam, meritis præcedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis. Quanquam autem hæc doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piæ ac pavidæ conscientiæ, plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiæ non possunt reddi tranquillæ per ulla opera, sed tantum fide, cum certo statuunt, quod propter Christum habeant placatum Deum; quemadmodum Paulus docet (Rom. v. 1): Justificati per fidem, pacem habemus apud Deum. Tota hæc doctrina ad illud certamen perterrefactæ conscientiæ referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest. Quare male judicant de ea re homines imperiti et prophani, qui Christianam justitiam nihil esse somniant, nisi civilem et philosophicam justitiam. Olim vexabantur conscientiæ doctrina operum, non audiebant ex Evangelio consolationem. Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam. Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis. Ideo magnopere fuit opus, hanc doctrinam de fide in Christum tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et justificationem. Admonentur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiæ notitiam, quails est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quæ credit non tantum historiam, ed etiam effectum historiæ, videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per Christum habeamus gratiam, justitiam et remissionem peccatorum. Jam qui scit, se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit, se ei curæ esse, invocat eum; denique non est sine Deo, sicut gentes. Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere, remissionem peccatorum. Ideo Deum tanquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo expectant. Augustinus etiam de fidei nomine hoc modo admonet lectorem et docet, in Scripturis nomen fidei accipi, non pro notitia, qualis est in impiis, sed pro fiducia, quæ consolatur et erigit perterrefactas mentes. Præterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia. Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, jam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint. Sic enim ait Ambrosius: Fides bonæ voluntatis et justæ actionis genitrix est. Nam humanæ vires, sine Spiritu Sancto, plenæ sunt impiis affectibus, et sunt imbecilliores, quam ut bona opera possint efficere coram Deo. Ad hæc, sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera. Quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non potuerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus. Talis est imbecillitas hominis, cum est sine fide et sine Spiritu Sancto, et tantum humanis viribus se gubernat. Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit, quomodo bona opera facere possimus. Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi præcepti opera facere. Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil expectat, non tollerat crucem, sed querit humana præsidia, confidit humanis præsidiis. Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, cum abest fides et fiducia erga Deum. Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere (John xv. 5). Et Ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.
Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · Pars I, Art. XX.—De Bonis Operibus.
Text display
Font size: 19px
Go to a reference
Same place in another edition
Anchor: CA1530.20
Tap a number or a passage to select it.
Source and terms: Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · public domain · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms
Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.