Skip to content

Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · Pars I, Art. XVIII.—De Libero Arbitrio.

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: CA1530.18

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem justiciam et deligendas res rationi subjectas. Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendæ justiciæ Dei seu justiciæ spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei (1 Cor. ii. 14); sed hæc fit in cordibus, cum per verbum Spiritus Sanctus concipitur. Hæc totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon: Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quæ ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere: sed tantum in operibus vitæ præsentis tam bonis, quam etiam malis. Bonis dico, quæ de bono naturæ oriuntur, i.e., velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutrire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quicquid bonum ad præsentem pertinet vitam. Quæ omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt et esse cœperunt. Malis vero dico, ut est, velle idolum colere, velle homicidium, etc. Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto, solis naturæ viribus possimus Deum super omnia diligere; item præcepta Dei facere, quoad substantiam actuum. Quanquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit, potest enim continere manus a furto, a cede: tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam, etc.
Notes in the source · 1
  • The wording of this article is considerably changed in the edition of 1540.

Source and terms: Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · public domain · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.