De cultu Sanctorum docent, quod memoria Sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera juxta vocationem; ut Cæsar imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas a patria. Nam uterque Rex est. Sed Scriptura non docet invocare Sanctos, seu petere auxilium a Sanctis; quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem. Hic invocandus est, et promisit, se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet, ut invocetur in omnibus afflictionibus (1 John ii. 1). Si quis peccat, habemus advocatum apud Deum, etc.
Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · Pars I, Art. XXI.—De Cultu Sanctorum.
Text display
Font size: 19px
Go to a reference
Same place in another edition
Anchor: CA1530.21
Tap a number or a passage to select it.
Source and terms: Augsburg Confession (1530), Latin text (Invariata) · public domain · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms
Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.