Перейти к содержанию

Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars II, Art. III.—De Missa.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: CA1530.24

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Falso accusantur Ecclesiæ nostræ, quod Missam aboleant; retinetur enim Missa, apud nos, et summa reverentia celebratur. Servantur et usitatæ ceremoniæ fere omnes, præterquam quod Latinis cantionibus [neben lateinischem Gesang] admiscentur alicubi Germanicæ, quæ additæ sunt ad docendum populum. Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos. Et non modo Paulus præcipit (1 Cor. xiv. 9) uti lingua intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita constitutum est humano jure. Assuevit populus, ut una utantur Sacramento, si qui sunt idonei, id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum. Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati. Admonentur etiam homines de dignitate et usu Sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere, et omnia bona a Deo expectare et petere. Hic cultus delectat Deum, tails usus Sacramenti alit pietatem erga Deum. Itaque non videntur apud adversarios Missæ majore religione fieri, quam apud nos. Constat autem hanc quoque publicam et longe maximum querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod Missæ turpiter prophanarentur, cottatæ ad quæstum. Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a quælibus celebrentur Missæ, tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum Canonum celebrent. Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant Eucharistiam, cum ait (1 Cor. xi. 27): 'Qui ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.' Itaque cum apud nos admonerentur Sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatæ Missæ, cum fere nullæ privatæ Missæ nisi quæstus causa fierent. Neque ignoraverunt hos abusus episcopi, qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum. Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in Ecclesiam serpere. Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus Ecclesiæ, cum hic tumultus non aliunde sumpserit occasionem, quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent. Magnæ dissensiones de Missa, de Sacramento extiterunt. Fortasse dat pœnas orbis tam diuturnæ prophanationis Missarum, quam in Ecclesiis tot seculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant. Nam in Decalogo scriptum est (Exod. xx. 7): 'Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus.' At ab initio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quæstum collata fuisse, ut Missa. Accessit opinion, quæ auxit privatas Missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit Missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, mortalibus et venialibus. Hinc manavit publica opinio, quod Missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato. Hic cœptum est disputari, utrum una Missa, dicta pro pluribus, tantundem valeat, quantum singulæ pro singulis. Hæc disputatio peperit istam infinitam multitudinem Missarum. De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a Scripturis Sanctis, et ledant gloriam passionis Christi. Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio, non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, ut ad Hebræos (x. 10) scriptum est: 'Sanctificati sumus per oblationem Jesu Christi semel.' Item (Heb. x. 14): 'Una oblatione consumavit in perpetuum sanctificatos.' Item, Scriptura docet, nos coram Deo justificari per fidem in Christum, cum credimus, nobis remitti peccata propter Christum. Jam si Missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit justificatio ex opere Missarum, non ex fide, quod Scriptura non patitur. Sed Christus jubet (Luke xxii. 19) 'facere in sui memoriam,' quare Missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur Sacramento, recordetur, quæ beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam. Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse, ac sentire, quod vere exhibeantur nobis. Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Judæi et impii recordari possunt. Est igitur ad hoc facienda Missa, ut ibi porrigatur Sacramentum his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: 'Quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam.' Cum autem Missa sit talis communicatio Sacramenti, servatur apud nos uns communis Missa singulis feriis atque aliis etiam diebus, si qui Sacramento velint uti, ubi porrigitur Sacramentum his, qui petunt. Neque hic mos in Ecclesia novus est, nam veteres ante Gregorium non faciunt mentionem privatæ Missæ; de comuni Missa plurimum loquuntur. Chrysostomus ait: 'Sacerdotem quotidie stare ad altare, et alios ad communionem accersere, alios arcere.' Et ex Canonibus veteribus apparet, unum aliquem celebrasse Missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus Domini. Sic enim sonant verba Canonis Niceni: 'Accipiant diaconi secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem.' Et Paulus (1 Cor. xi. 33) de communione jubet, ut alii alios expectant, ut fiat communis participatio. Postquam igitur Missa apud nos habet exemplum Ecclesiæ, ex Scriptura et Patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime cum publicæ ceremoniæ magna ex parte similes usitatis serventur; tantum numerus Missarum est dissimilis, quem propter maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset. Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie Missa, ut testatur Historia Tripartita Lib. IX. Cap. 38: 'Rursus autem in Alexandria Quarta et Sexta feria Scripturæ leguntur, easque Doctores interpretantur, et omnia fiunt præter solennem oblationis morem.'

Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.