Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita, non enim solet porrigi corpus Domini, nisi antea exploratis et absolutis. Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante hæc tempora magnum erat silentium. Docentur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox Dei et mandato Dei pronuncietur. Ornatur potestas clavium, et commenoratur, quantam consolationem afferat perterrefactis conscientiis, et quod requirat Deus fidem, ut illi absolutioni tanquam voci de cœlo sonanti credamus, et quod illa fides in Christum vere consequatur et accipiat remissionem peccatorum. Antea immodice extollebantur satisfactiones; fidei et meriti Christi ac justitiæ fidei nulla fiebat mentio; quare in ha parte minime sunt culpandæ ecclesiæ nostræ. Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de pœnitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit. Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit necessaria, nec sint onerandæ conscientiæ cura enumerandi omnia delicta, quia impossibile est omnia delicta recitare, ut testatur Psalmus (xix. 13): 'Delicta quis intelligit?' Item Jeremias (xvii. 9): 'Pravum est cor hominis et inscrutabile' Quod si nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam adquiescere conscientæ possent, quia plurima peccata neque vident, neque meminisse possunt. Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse necessariam. Nam in Decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: 'Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses, sed obedire te volo prophetæ dicenti: "Revela ante Deum viam tuam." Ergo tua confitere peccata apud Deum, verum judicem, cum oratione. Delicta tua pronuncia non lingua, sed conscientiæ tuæ memoria,' etc. Et Glosa (De Pœnitentia, Dist. V. Cap. Consideret), fatetur humani juris esse confessionem [dass die Beicht nicht durch die Schrift geboten, sondern durch die Kirche eingesetzt sei]. Verum confessio, cum propter maximum absolutionis beneficium, tum propter alias conscientiarum utilitates apud nos retinetur.
Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars II, Art. IV.—De Confessione.
Вид текста
Размер шрифта: 19px
Перейти к месту
То же место в другом издании
Опорное место: CA1530.25
Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.
Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия
Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.