Magnæ disputationes fuerunt de potestate Episcoporum, in quibus nonnulli incommode commiscuerunt potestatem Ecclesiasticam et potestatem gladii. Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus extiterunt, dum Pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt reservatione casuum, violentis excommunicationibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et imperatoribus adimere imperium conati sunt. Hæc vitia multo ante reprehenderunt in Ecclesia homines pii et eruditi. Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere discrimen ecclesiasticæ potestatis et potestatis gladii, et docuerunt utramque propter mandatum Dei religiose venerandam et honore afficiendam esse, tanquam summa Dei beneficia in terris. Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem Episcoporum, juxta Evangelium, potestatem esse seu mandatum Dei, prædicandi Evangelii, remittendi et retinendi peccata, et administrandi Sacramenta. Nam cum hoc mandata Christus mittit Apostolos (John xx. 21 sqq.): 'Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt.' Mark xvi. 15: 'Ite, prædicate Evangelium omni creaturæ,' etc. Hæc potestas tantum exercetur docendo seu prædicando verbum, et porrigendo Sacramenta, vel multis vel singulis juxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res æternæ, justitia æterna, Spiritus Sanctus, vita æterna. Hæc non possunt contingere nisi per ministerium verbi et Sacramentorum; sicut Paulus dicit (Rom. i. 16): 'Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti.' Itaque cum potestas ecclesiastica concedat res æternas, et tantum exerceatur per ministerium verbi: non impedit politicam administrationem; sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem. Nam politica administration versatur circa alias res, quam Evangelium: magistratus defendit non mentes, sed corpora et res corporales adversus manifestas injurias, et coërcet homines gladio et corporalibus pænis, ut justitiam civilem et pacem retineat. Non igitur commiscendæ sunt potestates ecclesiastica et civilis: ecclesiastica suum mandatum habet Evangelii docendi et administrandi Sacramenta. Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam obedientiam, non impediat judicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non præscribat leges magistratibus de forma rei publicæ; sicut dicit Christus (John xviii. 36): 'Regnum meum non est de hoc mundo.' Item (Luke xii. 14): 'Quis constituit me judicem aut divisiorem super vos?' Et Paulus ait (Phil. iii. 20): 'Nostra politia in cœlis est.' 2 Cor. x. 4: 'Arma militiæ nostræ non sunt carnalia, sed potentia Dei, ad destruendas cogitationes,' etc. Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et jubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum et beneficium esse. Si quam habent Episcopi potestatem gladii, hanc non habent Episcopi ex mandato Evangelii, sed jure humano donatam a regibus et imperatoribus, ad administrationem civilem suorum bonorum. Hæc interim alia functio est, quam ministerium Evangelii. Cum igitur de jurisdictione Episcoporum quæritur, discerni debet imperium ab ecclesiastica jurisdictione. Porro secundum Evangelium, seu, ut loquuntur, de jure divino, nulla jurisdictio competit Episcopis, ut Episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium Verbi et Sacramentorum, nisi remittere peccata, item, cognoscere doctrinam, et doctrinam ab Evangelio dissentientem rejicere, et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione Ecclesiæ, sine vi humana, sed Verbo. Hic necessario et de jure divino debent eis Ecclesiæ præstare obedientiam, juxta illud (Luke x. 16): 'Qui vos audit, me audit.' Verum cum aliquid contra Evangelium docent aut statuunt, tunc habent Ecclesiæ mandatum Dei, quod obedientiam prohibet (Matt. vii. 15): 'Cavete a Pseudo-prophetis.' Gal. i. 8: 'Si Angelus de cœlo aliud Evangelium evangelizaverit, anathema sit.' 2 Cor. xiii. 8: 'Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate,' Item (10): 'Data est nobis potestas ad ædificationem, non ad destructionem.' Sic et Canones præcipiunt (II. Quæst. VII. Cap. Sacerdotes, et Cap. Oves). Et Augustinus contra Petiliani Epistolam inquit: 'Nec Catholicis Episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra Canonicas Dei Scripturas aliquid sentiunt.' Si quam habent aliam vel potestatem, vel jurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii, aut decimarum, etc., hanc habent humano jure; ubi cessantibus Ordinariis coguntur Principes, vel inviti, suis subditis jus dicere, ut pax retineatur. Præter hæc disputatur, utrum Episcopi seu Pastores habeant jus instituendi ceremonias in Ecclesia, et leges de cibis, feriis, gradibus ministrorum, seu ordinibus, etc., condendi. Hoc jus qui tribuunt Episcopis, allegant testimonium (John xvi. 12): 'Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.' Allegant etiam exemplum Apostolorum, qui prohibuerunt abstinere a sanguine et suffocato. Allegant Sabbatum mutatum in diem Dominicum, contra Decalogum ut videtur. Nec ullum exemplum magis jactatur, quam mutatio Sabbati. Magnam contendunt Ecclesiæ potestatem esse, quod dispensaverit de præcepto Decalogi. Sed de hac quæstione nostri sic docent, quod Episcopi non habent poststatem statuendi aliquid contra Evangelium, ut supra ostensum est, docent idem Canones IX. Distinct. Porro contra Scripturam est, traditiones condere aut exigere, ut per eam observationem satis faciamus pro peccatis, aut mereamur gratiam et justitiam. Leditur enim Gloria meriti Christi, cum talibus observationibus conamur mereri justificationem. Constat autem propter hanc persuasionem, in Ecclesia pene in infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide et justitia fidei, quia subinde plures feriæ factæ sunt, jejunia indicta, ceremoniæ novæ, novi honores sanctorum instituti sunt, quia arbitrabantur se autores talium rerum his operibus mereri gratiam. Sic olim creverunt Canones pœnitentiales, quorum adhuc in satisfactionibus vestigial quædam videmus. Item, autores traditionum faciunt contra mandatum Dei, cum collocant peccatum in cibis, in diebus et similibus rebus, et onerant Ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud Christianos ad promerendam justificationem cultum esse similem Levitico, cujus ordinationem commiserit Deus Apostolis et Episcopis. Sic enim scribunt quidam, et videntur Pontifices aliqua ex parte exemplo legis Mosaicæ decepti esse. Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit, etiam sine offensione aliorum, in feriis laborare minibus, quod sit peccatum mortale omittere horas Canonicas, quod certi cibi polluant conscientiam, quod jejunia sint opera placantia Deum, quod peccatum in casu reservato non posit remitti, nisi accesserit autoritas reservantis, cum quidem ipsi Canones non de reservatione culpæ, sed de reservatione pœnæ ecclesiasticæ loquantur. Unde habent jus episcopi has traditiones imponendi Ecclesiis ad illaqueandas conscientias, quum Petrum (Acts xv. 10) vetet 'imponere jugum discipulis,' quum Paulus (2 Cor. xiii. 10) dicat, potestatem ipsis datam esse 'ad ædificationem, non ad destructionem.' Cur igitur augent peccata per has traditiones? Verum extant clara testimonia, quæ prohibent condere tales traditiones ad promerendam gratiam, aut tanquam necessarias ad salutem. Paulus (Col. ii. 16): 'Nemo vos judicet in cibo, potu, parte diei festi, novilunio aut Sabbatis.' Item (20): 'Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tanquam viventes in mundo, decreta facitis? Non attingas, non gustes, non contrectes; quæ omnia pereunt usu, et sunt mandata et doctrinæ hominum, quæ habent speciem sapientiæ.' Item, ad Titum (i. 14) aperte prohibet traditiones: 'Non attendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.' Et Christus (Matt. xv. 14) inquit de his, qui exigent traditions: 'Sinite illos, cæci sunt et duces cæcorum.' Et improbat tales cultus (13): 'Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.' Si jus habent Episcopi onerandi ecclesias infinitis traditionibus, et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet Scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas (1 Tim. iv. 1) doctrinas dæmoniorum? Num frustra hæc præmonuit Spiritus Sanctus? Relinquitur igitur, cum ordinationes institutæ tanquam necessariæ, aut cum opinione promerendæ gratiæ, pungent cum Evangelio, Quod non liceat ullis Episcopis tales cultus instituere aut exigere. Necesse est enim in ecclesiis [in der Christenheit] retineri doctrinam de liberate Christiana, quod non sit necessaria servitus legis ad justificationem; sicut in Galatis scriptum est (v. 1): 'Nolite iterum jugo servitutis subjici.' Necesse est retineri præcipuum Evangelii locum, quod gratiam per fidem in Christum, gratis consequamur, non propter certas observationes, aut propter cultus ab hominibus institutos. Quid igitur sentiendum est de die Dominico et similibus ritibus templorum? Ad hæc respondent [die Unsern], quod liceat Episcopis seu Pastoribus facere ordinationes, ut res ordine gerantur in Ecclesia, non ut per illas mereamur gratiam, aut satis faciamus pro peccatis, aut obligentur conscientiæ, ut judicent esse necessarios cultus, ac sentient se peccare, cum sine offensione aliorum violant. Sic Paulus ordinat (1 Cor. xi. 15) 'ut in congregatione mulieres velent capita' (1 Cor. xiv. 30), 'ut ordine audiantur in Ecclesia interpretes,' etc. Tales ordinations convenit ecclesias propter caritatem et tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut ordine et sine tumultu omnia fiant in ecclesiis (1 Cor. xiv. 40, comp. Phil. ii. 14): verum ita, ne conscientiæ onerentur, ut ducant res esse necessarias ad salutem, ac judicent se peccare, cum violant eas sine aliorum offensione, sicut nemo dixerit peccare mulierem, quæ in publicum non velato capite procedit, sine offensione hominum. Talis est observatio diei Dominici, Paschatis, Pentecostes et similium feriarum et rituum. Nam qui judicant Ecclesiæ autoritate pro Sabbato institutam esse diei Dominici observationem, tanquam necessariam, longe errant. Scriptura abrogavit Sabbatum, quæ docet omnes ceremonias Mosaicas, post revelatum Evangelium omitti posse. Et tamen, quia opus erat constituere certum diem, ut sciret populus, quando convenire deberet, apparet Ecclesiam [die christliche Kirche] ei rei destinasse diem Dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis placuisse, ut haberent homines exemplum Christianæ libertatis, et scirent, nec Sabbati nec alterius diei observationem necessariam esse [dass weder die Haltung des Sabbaths, noch eines andern Tages vonnöthen sei]. Extant prodigiosæ disputationes de mutatione legis, de ceremoniis novæ legis, de mutatione Sabbati, quæ omnes ortæ sunt ex falsa persuasione, quod oporteat in Ecclesia cultum esse similem Levitico, et quod Christus commiserit Apostolis et Episcopis excogitare novas ceremonias, quæ sint ad salutem necessariæ. Hi errores serpserunt in Ecclesiam, cum justitia fidei non satis clare doceretur. Aliqui disputant, diei Dominici observationem non quidem juris divini esse, sed quasi juris divini; præscribunt de feriis, quatenus liceat operari. Hujusmodi disputationes quid sunt aliud, nisi laquei conscientiarum? Quanquam enim conentur epiikeizare [zu lindern und epiiciren] traditiones, tamen nunquam potest æquitas deprehendi [so kann man doch kein ἐπιείκειαν oder Linderung treffen], donec manet opinio necessitatis, quam manere necesse est, ubi ignorantur justitia fidei et libertas Christiana. Apostoli jusserrunt (Acts xv. 20) 'abstinere a sanguine.' Quis nunc observat? Neque tamen peccant, qui non observant, quia ne ipsi quidem Apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed ad tempus prohibuerunt propter scandalum. Est enim perpetuo voluntas Evangelii [das Hauptstück christlicher Lehre] consideranda in decreto. Vix ulli Canones servantur accurate, et multi quotidie exotescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt traditiones. Nec potest conscientiis consuli, nisi hæc æquitas servetur [wo diese Linderung nicht gehalten wird], ut sciamus eos sine opinione necessitatis servari, nec lædi conscientias, etiamsi traditiones exolescant. Facile autem possent Episcopi legitimam obedientiam retinere, si non urgerent servare traditiones, quæ bona conscientia servari non possunt. Nunc imperant cælibatum, nullos recipiunt, nisi jurent se puram Evangelii doctrinam nolle docere. Non petunt Ecclesiæ, ut Episcopi honoris sui jactura sarciant concordiam, quod tamen decebat bonos Pastores facere. Tantum petunt, ut injusta onera remittant, quæ nova sunt, et præter consuetudinem Ecclesiæ Catholicæ [wider den Gebrauch der christlichen gemeinen Kirchen] recepta. Fortassis initio quædam constitutiones habuerunt probabiles causas, quæ tamen posterioribus temporibus non congruent. Apparet etiam quasdam errore receptas esse; quare Pontificiæ clementiæ esset, illas nunc mitigare, quia talis mutatio non labefacit Ecclesiæ unitatem. Multæ enim traditiones humanæ tempore mutatæ sunt, ut ostendunt ipsi Canones. Quod si non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quæ sine peccato non possunt præstari, oportet nos regulam Apostolicam sequi (Acts v. 29), quæ præcipit, 'Deo magis obedire, quam hominibus.' Petrus (1 Pet. v. 3) vetat Episcopos dominari, et ecclesiis imperare. Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur Episcopis, sed hoc unum petitur, ut patiantur Evangelium pure doceri, et relaxent paucas quasdam observationes, quæ sine peccato servari non possunt. Quod si nihil remiserint, ipsi viderint, quomodo Deo rationem reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati præbent [Spaltung und Schisma, das sie doch billig sollen verhüten helfen].
Notes in the source · 1
- This view of the Christian Sabbath, which was held by all the Reformers, and still prevails on the Continent of Europe, overlooks the important fact that the Sabbath has a moral as well as a ceremonial aspect, and is a part of the Decalogue, which the Lord did not come 'to destroy, but to fulfill' (Matt. v. 17, 18; comp. xxii. 37–40; Rom. iii. 31; x. 4). As a periodical day of rest for the body, and worship for the soul, the Sabbath is founded in the physical and moral constitution of man, and reflects the rest of God after the work of creation (Gen. ii. 3). Under this view it is of primitive origin, like the institution of marriage, and of perpetual obligation, like the other commandments of the Decalogue. A lax theory of the Sabbath naturally leads to a lax practice, and tends to destroy the blessing of this holy day. The Anglo-American churches have an unspeakable advantage over those of the Continent of Europe in their higher theory and practice of Sabbath observance, which dates from the close of the sixteenth century. Even Puritan rigor is better than the opposite extreme.