Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes tradtiones humanæ sint opera utilia ad promerendum gratiam et satisfactoria pro peccatis. Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie instituebantur novæ ceremoniæ, novi ordines, novæ feriæ, nova jejunia, et Doctores in templis exigebant hæc opera tanquam necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant conscientias, si quid omitterent. Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in Ecclesia secuta sunt. Primo, obscurata est doctrina de gratia et justitia fidei, quæ es præcipua pars Evangelii, et quam maxime oportet, extare et eminere in Ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur, et fides, quæ credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera collocetur. Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et traditiones humanas removet, ut ostendat justitiam Christianam aliud quiddam esse, quam hujusmodi opera, videlicet fidem, quæ credit peccata gratis remitti propter Christum. At hæc doctrina Pauli pene tota oppressa est per traditiones, quæ pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes cultus oporteat mereri gratiam et justitiam. In pœnitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum hæc opera satisfactoria proponebantur, in his videbatur pœnitentia tota consistere. Secundo, hæ traditiones obscuraverunt præcepta Dei, quia traditiones longe præferebantur præceptis Dei. Christianismus totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum, jejuniorum, vestitus. Hæ observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod essent vita spiritualis et vita perfecta. Interim mandata Dei juxta vocationem nullam laudem habebant, quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod princeps regebat rem publicam, hæc putabantur esse opera mundane et imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus. Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quæ dolebant se teneri imperfecto vitæ genere, in conjugio, in magistratibus, aut aliis funtionibus civilibus, mirabantur monachos et similes, et falso putabant illorum observationes Deo gratiores esse. Tertio, traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus. Gerson scribit, 'multos incidisse in desperationem, quosdam etiam sibi mortem conscivisse, quia senserant, se non posse satisfacere traditionibus,' et interim consolationem nullam de justitia fidei et de gratia audierant. Videmus Summistas et Theologos colligere traditiones, et quærere ἐπιεικείας, ut levent conscientias, non satis tamen expediunt, sed interdum magis injiciunt laqueos conscientiis. Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatæ scholæ et conciones, ut non vacaverit attingere Scripturam, et quærere utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis tentationibus. Itaque Gerson et alii quidam Theologi graviter questi sunt, se his rixis traditionum impediri, quo minus versari possent in meliore genere doctrinæ. Et Augustinus vetat onerare conscientias hujusmodi observationibus, et prudenter admonet Januarium, ut sciat eas indifferenter observandas esse; sic enim loquitur. Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse, aut odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur. Magna necessitas fuit, de illis erroribus, qui nati erant ex traditionibus male intellectis, admonere ecclesias. Nam Evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et justitia fidei, quæ tamen intelligi non potest, si putent homines se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas. Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri, aut justificari, quare non est sentiendum, quod hujusmodi observationes sint necessarius cultus. Addunt testimonia ex Scriptura. Christus (Matt. xv. 3) excusat Apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quæ tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis; et dicit (ver. 9): 'Frustra colunt me mandatis hominum.' Igitur non exigit cultum inutilem. Et Paulo post addit (ver. 11): 'Omne quod intrat in os, non inquinat hominem.' Item (Rom. xiv. 17): 'Regnum Dei non est esca aut potus.' Col. ii. 16: 'Nemo judicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo.' Item (ver. 20 sq.): 'Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tanquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes, ne contrectes?' Ait Petrus (Acts xv. 10, 11): 'Quare tentatis Deum, imponentes jugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus, sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.' Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosi, sive aliis. Et. (1 Tim. iv. 1–3) vocat prohibitionem ciborum 'doctrinam dæmoniorum,' quia pugnat cum Evangelio, talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur gratiam, aut quod non posit existere Christianismus sine tali cultu. Hic objiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Jovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum. Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tollerare afflictiones. Hæc est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo. Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et cærcere, ne saturitas aut desidia estimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam, aut satis faciamus pro peccatis. Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus. Sicut Christus præcipit (Luke xxi. 34): 'Cavete, ne corpora vestra graventur crapula.' Item (Matt. xvii. 21): 'Hoc genus dæmoniorum non ejicitur nisi jejunio et oratione.' Et Paulus ait (1 Cor. ix. 27): 'Castigo corpus meum, et redigo in servitutem.' Ubi clare ostendit, se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium juxta vocationem suam. Itaque non damnantur ipsa jejunia, sed traditiones, quæ certos dies, certos cibos præscribunt, cum periculo conscientiæ, tanquam istiusmodi opera sint necessarius cultus. Servantur tamen apud nos pleræque traditiones, quæ conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in Ecclesia; ut ordo lectionum in Missa et præcipuæ feriæ. Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non justificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo. Hæc libertas in ritibus humanis non fuit ignota Patribus. Nam in Oriente alio tempore servaverunt Pascha quam Romæ, et cum Romani propter hanc dissimilitudinem accusarent Orientem schismatic, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse. Et Irenæus inquit: 'Dissonantia jejunii fidei consonantiam non solvit;' sicut et Dist. XII. Gregorius Papa significant, talem dissimilitudinem non ledere unitatem Ecclesiæ. Et in Historia Tripartita, lib. nono, multa colliguntur exempla dissimilium rituum, et recitantur hæc verba: 'Mens Apostolorum fuit, non de diebus festis sancire, sed prædicare bonam conversationem et pietatem [Glaube und Liebe zu lehren].'
Примечания источника · 1
- Viz., in Decret. P. I. Dist. XII. cap. 10, quod incipit a verbis: 'Novit fraternitas tua.' Vide Corp. jur. Can. ed. Richter, Tom. I. p. 25 sq. (From Bindseil.)