Перейти к содержанию

Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars II, Art. VI.—De Votis Monachorum.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: CA1530.27

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Quid de votes monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa contra Canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant. Augustini tempore erant libera colegia, postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tanquam excogitato carcere disciplina restitueretur. Additæ sunt paulatim supra vota aliæ multæ observationes. Et hæc vincula multis ante justam ætatem contra Canones injecta sunt. Multi inciderunt errore in hoc vitæ genus, quibus etiam si non deesent anni, tamen judicium de suis viribus defuit. Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiam si quidam beneficio Canonum liberari possent. Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum, quam monachorum, cum sexui imbecilliori magis parcendum esset. Hic rigor displicuit multis bonis viris ante hæc tempora, qui videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter victum, videbant, quam infœliciter succederet hoc consilium, quæ scandala pareret, quos laqueos conscientiis injiceret. Dolebant autoritatem Canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni. Ad hæc mala accedebat talis persuasio de votes, quam constat etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt. Docebant vota paria esse baptismo, docebant se hoc vitæ genere mereri remissionem peccatorum et justificationem coram Deo. Imo addebant, vitam monasticam non tantum justitiam mereri coram Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo præcepta, sed etiam consilia Evangelica. Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri, quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine facticiis religionibus suæ vocationi serviunt. Nihil horum negari potest, extant enim in libris eorum. Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholæ sacrarum literarum, et aliarum disciplinarum, quæ sunt utiles Ecclesiæ, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota. Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse vitæ genus ad promerendam gratiam et justitiam; imo prædicant esse statum perfectionis, et longe præferunt omnibus aliis vitæ generibus a Deo ordinatis. Hæc ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum. Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei a cælibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere. Est autem hoc mandatum Dei (1 Cor. vii. 2): 'Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam.' Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad conjugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, juxta illud (Gen. ii. 18)): 'Non est bonum homini esse solum.' Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi Dei. Quid potest contra hæc opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum Dei. Canones docent, 'in omni voto jus superioris excipi:' quare multo minus hæc vota contra mandata Dei valent. Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari posit: nec Romani Pontifices dispensassent; neque enim licet homini obligationem, quæ simpliciter est juris divini, rescindere. Sed prudenter judicaverunt Romani Pontifices æquitatem in hac obligatione adhibendam esse. Ideo sæpe de votis dispensasse leguntur. Nota est historia de Rege Arragonum, revocato ex monasterio, et extant exempla nostri temporis. Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, cum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum. At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum. Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellæ et adolescentes, priusquam judicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur. Quare non est æquum tam rigide de obligatione disputare, cum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto admittitur. Plerique Canones recindunt vota ante annum XV. contracta, quia ante illam ætatem non videtur tantum esse judicii, ut de perpetua vita constitui possit. Alius Canon, plus concedens hominum imbecillitati, addit annos aliquot, vetat enim ante annum XVIII. votum fieri. Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc ætatem voverunt. Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod conjugia talium personarum dissolvenda sint. Nam Augustinus negat debere dissolvi, XXVII. quæst. I. Cap. Nuptiarum; cujus non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt. Quanquam autem mandatum Dei de conjugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, qui omnis cultus Dei, ab hominibus sine mandato Dei institutus et electus ad promerendam justificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait (Matt. xv. 9): 'Frustra colunt me mandatis hominum.' Et Paulus ubique docet, justitiam non esse quærendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo propter Christum. Constat autem monachos docuisse, quod facticiæ religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et justificationem. Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere, et obscurare ac negare justitiam fidei? Sequitur igitur, ista vota usitata impios cultus fuisse; quare sunt irrita. Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet, neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut Canon dicit. Paulus dicit (Gal. v. 4): 'Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis.' Ergo etiam, qui votes justificari volunt, evacuantur a Christo, et a gratia excidunt. Nam et hi, qui votis tribuunt justificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet. Neque vero negari potest, quin monachi docuerint, se per vota et observationes suas justificari et mereri remissionem peccatorum, imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutuari sua opera. Hæc si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum jam ipsos monachos pudet. Ad hæc persuaserunt hominibus, facticias religiones esse statum Christianæ perfectionis. An non est hoc justificationem tribuere operibus? Non est leve scandalum in Ecclesia, populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mandato Dei, et docere, quod talis cultus justificet homines: quia justitia fidei, quam maxime oportet tradi in Ecclesia, obscuratur, cum illæ mirificæ religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis, et cælibatus offunduntur oculis hominum. Præterea obscurantur præcepta Dei et verus cultus Dei, cum audiunt homines, solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deum, et rursus concipere magnam fidem, et confidere propter Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo, et certo expectare auxilium in omnibus rebus gerendis, juxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera, et servire vocationi. In his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei, non est in cælibatu, aut mendicitate, aut veste sordida. Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis preconiis vitæ monasticæ. Audit sine modo laudari cælibatum: ideo cum offensione conscientiæ versatur in conjugio. Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientiæ versatur in conjugio. Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientæ retinet possessiones, negotiatur. Audit consilium Evangelicum esse de non vindicando: ideo alii in privata vita non verentur ulcisci, audiunt enim consilium esse, non præceptum. Alii omnes magistratus et civilia officia judicant indigna esse Christianis. Leguntur exempla hominum, qui deserto conjugio, deserta reipublicæ administratione, abdiderunt se in monasteria. Id vocabant fugere ex mundo, et quærere vitæ genus, quod Deo magis placeret, nec videbant, Deo serviendum esse in illis mandatis, quæ ipse tradidit, non in mandatis, quæ sunt excogitata ab hominibus. Bonum et perfectum vitæ genus est, quod habet mandatum Dei. De his rebus necesse est admonere homines. Et ante hæc tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione, et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis. Tam multæ impiæ opiniones hærent in votis, quod justificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et præcepta, quod habeant opera supererogationis. Hæc omnia cum sint falsa et inania, faciunt vota irrita.
Примечания источника · 1
  • The ed. princeps reads possibi—a typographical error.

Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.