Перейти к содержанию

Исповедание Досифея, латинская версия · Quæstio 1

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: DOS1672.Q1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Confessio Dosithei

Decetne Sacram Scripturam communiter ab omnibus legi Christianis? Non decet. Enimvero omnem scripturam divinitus inspiratam et utilem novimus, et ita ex se necessariam, ut pie sine illa vivere nullatenus quisquam possit. Hanc tamen haudquaquam convenit omnes legere; at eos dumtaxat, qui ad profunda, quæ in illa latent, Spiritus arcana convenienti discussione incumbunt, quive eam, qua scrutanda, docenda, legenda est Scriptura Sacra, rationem probe norunt. Inexercitatis autem et Scripturam Sacram absque discrimine vel penes literam aut alieno a pietate sensu intelligentibus Ecclesia Catholica utique, per experientiam de dispendio certa, lectione ejus interdixit. Itaque omnibus quidem fidelibus Sacram audire Scripturam quatenus corde credant ad justitiam, ore autem confessionem promant ad salutem, permissum est; aliquos vero scripturæ ac veteris potissimum instrumenti libros legere, prædictis ac consimilibus de caussis prohibitum. Et vero perinde est, Sacræ Scripturæ lectione inexercitatos prohibere ac solidiori abstineant cibo infantibus imperare.
Sitne perspicua omnibus legentibus Christianis Scriptura? Si legentibus omnibus perspicua esset Sacra Scriptura Christianis, nequaquam perscrutari scripturas his, qui salutis desiderio tenentur, Dominus mandasset; frustra quoque Paulus positam a Deo in Ecclesia doctoratus gratiam scripsisset, neque intellectu difficilia habere Pauli epistolas Petrus diceret. Maximam itaque constat esse scripturæ altitudinem juxta ac sensuum ejus amplitudinem ac doctissimis proinde divinisque hominibus ad ejus indagationem veramque intelligentiam ac rectum sensum, Scripturæ et ejusdem auctori Spiritui Sancto consonum, opus esse. Itaque quamvis regeneratis conspicua sit fides sanctissimæ Trinitatis et incarnatio filii Dei, ejusdem passio, resurrectio, in cœlos ascensio, item et regenerationis ac judicii veritas pro quibus mortem subire multi non dubitarunt;—haud tamen necesse est imo impossible, et ea scire omnes, quæ solis sapientia et sanctitate exercitatis Spiritus Sanctus manifestat.
Quosnam libros Sacram Scripturam vocas? Ecclesiæ Catholicæ regulam sequentes Sacram Scripturam eos omnes appellamus libros, quos ab Laodicena synodo Cyrillus mutuatus recenset, iis insuper additis, quos insipienter, inscite aut magis malitiose vocavit apocryphos: Sapientiam videlicet Salomonis, librum Judith, Tobiam, Draconis historiam, Historiam Susannæ, Machabæos, et Sapientiam Sirach. Hos etenim cum ceteris genuinis Sacræ Scripturæ libris ceu germanas ejusdem Scripturæ partes censemus esse numerandos. Quoniam quæ sancta Bvangelia aliosque Scripturæ libros ut genuinos tradidit antiqua consuetudo seu magis Ecclesia Catholica; et istos hæc ipsa ceu Sacræ Scripturæ partes procul dubio tradidit; quatenus istos qui neget et illos recusaverit. Sin vero ab cunctis haud recenseri omnes fortasse videantur; isti nihilo secius ab synodis nec non et a multis quum antiquissimis tum nominatissimis Catholicæ Ecclesiæ theologis recensentur et sacras inter scripturas numerantur. Quos omnes et nos judicamus esse canonicos et Sacram eos esse Scripturam confitemur.
Quid de sanctis imaginibus et cultu sanctorum sentire debemus? Oratores nostri quum sint et ab Catholica Ecclesia habeantur sancti, quemadmodum in octavo capitulo dictum est; dicendi modo tempus est, eos a nobis ceu Dei amicos nostrosque apud Deum universorum intercessores honorari. Porro duplicem Sanctis cultum adhibemus. Alterum quippe verbi divini matri, quem hyperduliam appellamus. Enimvero Dei et hujus quidem solius ut famula vere sit et ipsa Deipara; at mater ejus est, utpote quæ unum e Trinitate in carne genuit. Quare omnium quum Sanctorum tum Angelorum longe superior prædicatur; unde et hyperdulico eam cultu veneramur. Alterum vero, quem et dulicum vocamus, sanctis Angelis, Apostolis, Martyribus, omnibus denique Sanctis adhibemus. Insuper venerandæ ac vivificæ Crucis lignum, in quo pro salute mundi Salvator noster passus est, quin et ejusdem Crucis signum veneramur et adoramus, item et quod apud Bethleem est præsepe, per quod ab irrationali affectu liberati sumus, item et Calvariæ locum, et quod theca fuit vitæ sepulcrum, ceteras denique res sanctas, quas adoramus: sancta videlicet evangelia, nec non et sacra vasa, in quibus sacrificium incruentum celebratur. Sed et annuis commemorationibus festisque solemnibus, sacris ædiculis et anathematis sanctos ornamus et honoramus. Deinde et Domini nostri Jesu Christi et sanctissimæ Deiparæ omniumque Sanctorum, quin et sanctorum Angelorum secundum eam, qua quibusdam Patriarchis aut Prophetis apparuere, formam, imagines veneramur, adoramus et osculamur. Denique et Spiritum Sanctum sub ea, qua visus est columbæ specie, repræsentamus. Eam porro, quam sanctis et eorum imaginibus ceterisque prædictis venerationem adhibemus, idololatriam esse si qui dicunt, stultum ac inane reputamus. Nos enim soli in Trinitate Deo ac præter ipsum nemini latriæ cultum impendimus. Sanctos vero duplici modo veneramur, imprimis quidem relative ad Deum; quippe propter ipsum illos honoramus, deinde et in se ipsis, quoniam animatæ Dei imagines illi sunt. Duliam porro esse qua Sanctos veneramur in se ipsis, supra definitum est, sanctas vero imagines relative; siquidem, qui exhibetur illis cultus, ad earum prototypa refertur. Quisquis enim colit imaginem, per imaginem colit prototypum, neque aliquantum dividitur separaturve imaginis honor et prototypi; sed in eodem positus est, quemadmodum in prorege rex honoratur. Quæ vero e Scripturis in confirmationem suæ novitatis assumunt, non sic ipsis favent, uti autumant, imo nobis maxime concinunt. Nos enim Sacram Scripturam quum legimus, tempus, personam, exemplum, caussam examinamus. Cur nimirum idem ipse Deus modo dicat: Non facies tibi idolum, neque simulacrum, neque adorabis, neque coles illa; modo autem Cherubim fieri præcipiat? Imo et quum sculptos in templo boves leonesque spectamus, haudquaquam pervicaciter de illis judicamus; non enim in pervicavia est fides: sed tempus ceteraque, ut dictum est, considerantes rectam eorum interpretationem assequimur, idemque esse dicimus: Non facies tibi idolum et simulacrum ac: Non adorabis deos alienos, seu: Idololatra non eris. Ita enim et soli Deo latria conservata est et relativi sanctarum imaginum cultus in Ecclesia ab temporibus Apostolorum inducta consuetudo, Deumque nequaquam secum pugnare verbis, commonstratum. Verum enimvero si absolute scriptura dicit: Non facies neque adorabis; qui tandem simulacra facere non autem adorare postea Deus indulsit, prorsus non intelligimus. Quamobrem quum de Idololatria sola prohibitio facta sit et Cherubim et serpentes et leones sculptos fuisse ac honoratos invenimus, et figuræ sive simulacra, inter quæ et Angeli, adorata comparuere. Quos vero allegant sanctos, adorationem imaginum asserentes illicitam, nostris potius quam illorum favere partibus æstimamus; quandoquidem acerrimis disputationibus suis in eos dumtaxat invehebantur, qui latriæ cultum sacris imaginibus impendebant, quive parentum suorum defunctorum effigies in ecclesiam inferebant, quos et insuper anathemati subjecere; non autem in rectum tum sanctorum tum sacrarum imaginum tum et venerandæ crucis ceterorumque prædictorum cultum; maxime quum ab Apostolorum temporibus decoratam sacris imaginibus ecclesiam eisque adhibitum ab fidelibus cultum quam plurimi tradant et attestentur, quibuscum et quos secuta sancta œcumenica synodus septima omnem hæreticorum impudentiam confundit. Siquidem manifestissime, qualem sacris imaginibus adhibere oporteat cultum et ea, quæ supra dicta sunt, demonstrant; quoscunque vero, quum qui latriæ cultum sacris imaginibus impendunt, tum qui fideles, honorem imaginibus deferentes, idololatriæ insimulant, anathematizat et excommnnicationi subjicit. Et nos igitur cum ipsis eos omnes, qui sive sanctum, sive angelum, sive imaginem, sive crucem, sive reliquias sanctorum, sive vas aliquod sacrum, sive evangelium, sive quidpiam aliud ex iis, quæ in cœlo et in terra et in mari sunt, latriæ cultu venerantur, anathematizamus solique in trinitate Deum cultum hujusmodi ducimus esse tribuendum. Insuper et cultum imaginum appellantes iconolatriam easque ac crucem et sanctos juxta traditionem Ecclesiæ adorare et colere recusantes anathematizamus. Sanctos quippe eo, quo supra diximus, cultu veneramur nec non et sanctas imagines, quas ad templorum ornamentum depingimus, ut librorum instar inibi sint et ad virtutum Sanctorum imitationem, memoriam, amoris incrementum, atque ad jugem Dei quidem ceu Domini et Patris, Sanctorum vero ceu servorum ejus, nostrorum autem adjutorum juxta ac oratorum obsecrationem rudiores, excitentur.
Atque hæc quidem de Cyrilli capitibus quæstionibusque dicta sint. Porro fidelium quoque orationes ad Deum improbant hæretici. Deinde vero quamobrem eam, quæ ab solis fit monachis, calumnientur nescimus. Nos igitur orationem ceu cum Deo colloquium ac convenientium, a quo speramus illa, bonorum postulationem, item adscensum piumque affectum mentis tendentem in Deum, cœlestium rerum inquisitionem, animæ sanctæ subsidium, cultum Deo acceptissimum, pœnitentiæ ac firmæ spei signum agnoscimus. Fieri autem vel sola mente, vel mente simul et voce; Deique bonitatem et misericordiam ac orantis pariter indignitatem et futuræ ad Deum subjectionis beneficium ac promissionem in illa considerari. Fidem vero et spem et perseverantiam et mandatorum observationem ac, ut prædiximus, cœlestium cumprimis habere petitionem, quin et fructus id genus quam plurimos, quos frustra recenseamus. Denique sine intermissione fieri, et qua stando, qua genua flectendo peragi. Tanta vero est orationis utilitas, ut animæ cibus et vita merito censentur. Et hæc quidem omnia sacris ita manifeste colliguntur e Scripturis, ut insipienti aut cœco, meridie ac sereno cœlo de solis lumine dubitanti, similis ille sit, qui probationem eorum exegerit. Hæretici vero, quum eorum, quæ fidelibus mandavit Christus, nihil relinquere integrum statuerint, et illam canino ore arrosere. Id tamen tam apertæ circa orationem impietatis tandem erubescentes, orare omnino minime prohibent; sed monachorum orationibus commoventur; ea nimirum mente, ut simpliciorum odium in monachus excitent: quatenus eorum ceu profanorum ac novatorum nec adspectum sustineant et Catholicæ atque Apostolicæ fidei ab illis exponi dogmata multo minus patiantur. Prudens enim est in malum diabolus et ad confingendas calumnias ingeniosus. Unde et ejus asseclas—cujusmodi sunt isti maxime, quibus de loquimur, hæretici—non tam pietatis propositum, quam homines ad malorum abyssum detrudendi et ad ea, quæ non visitat dominus, loca rapiendi, movet institutum. Itaque, quales esse dicant monachorum orationes, interrogandi sunt; et si quidem a se ipsis aliqua aliena vel orthodoxæ Christianorum professioni dissentanea fecisse monachos probaverint; jam adversus monachos cum illis caussam agimus, eosque non modo monachos non esse dicimus, sed neque Christianos. Sin vero gloriam et mirabilia Dei et intenta mente assidue et indesinenter et omni tempore enarrant monachi Deumque pro viribus humanis hymnis et canticis celebrant, nunc quidem Scripturæ verba psallentes, nunc vero hymnos et Scriptura componentes, sive eidem Scripturæ consona loquentes; Apostolicum et Propheticum imo vero dominicum opus eos implere confitemur. Unde et nos nullum ab Christianis alienum opus facimus, quando Paracleticen, Triodion et Menæa cantamus: quum de conjuncta atque discreta edisserant omnes isti libri theologia. Imo vero per hymnos tum e Scriptura quidem desumtos, tum spiritus adminiculo donoque aliis vocibus, quæ voces melodiæ con cinant, quæ sunt Scripturæ, decantamus. Deinde sacram semper nos canere Scripturam, hinc prorsus liquet, quod cuilibet hymnorum, modulo versiculum e Scriptura subjungamus. Si vero et Thecaræ aliasve ab antiquis patribus compositas orationes, canimus et legimus; quidnam blasphemiæ, quid impietatis habentur in illis, adversarii nostri demonstrent; et una cum ipsis monachos, ipsa canentes, insequemur. Sin autem hoc solum, quod semper et sine intermissione oramus, ceu malum quid improbant; quid hanc in nos querelam movent? In Christum magis certamen sumant—quemadmodum et sumunt—qui, sine intermissione orandum esse ut probaret, iniqui judicis parabolam proposuit et ad cavendas tentationes vigilandum esse docuit et orandum standumque coram filio hominis. Sumant et cum Paulo, qui tum primæ ad Thessalonicenses quinto, tum et alibi passim ad continuam orationem adhortatur. Divinos prætermitto a Christo ad nos usque Catholicæ Ecclesiæ præpositos: satis enim superque concors proavorum, Apostolorum et Prophetarum de oratione sententia hæreticos pudore suffundit. Porro si quæ fecerunt Apostoli, quæ Prophetæ, imo—dicere liceat—et quæ sancti patres atque ipsius Christi progenitores; hæc ipsa faciunt et monachi: utique donorum largitoris Spiritus Sancti fructus esse orationes monachorum manifestum est. Quas vero novitates induxere Calvinistæ, tum circa Deum resque divinas blasphemando, quum Scripturam Sacram perperam interpretando, decurtando et injuriose tractando; diaboli sophismata esse dicimus et inventa. Neque minus inepte garriunt, non posse Ecclesiam absque violentia et tyrannide ab quibusdam cibis abstinentiam et jejunia constituere. Enimvero recte admodum ad carnis et passionum prorsus mortificationem orationem et jejunia, quorum amantes ac exempla exstitere sancti omnes, sollicite præcipit: quibus, ac cœlestis ope gratiæ dejecto cum exercitibus et virtutibus suis adversante nobis diabolo, propositum sibi cursum perquam facile fideles absolvunt. Hunc igitur quum inculpata ubique Ecclesia spectat, vim nullam, nullam adhibet tyrannidem, sed hortatur, sed admonet, sed ea, quæ Scripturæ sunt, edocet, illaque Sancti Spiritus operante virtute persuadet. His et nonnulla adversum nos ridicula penitusque contemnenda homuncio quidam apud Carentonium Claudius nomine, uti diximus, adjicit. Sed et inter fabulas, quæcunque dixit ille, recensemus, ipsumque circulatorem ac funditus illiteratum agnoscimus. Etenim etiam post Photium quam plurimi apud Orientalem Ecclesiam exstiterunt et sunt per virtutem Spiritus Sancti sapientia, theologia et sanctitate præstantes. Ineptissimam pariter adversarii nostri premunt argumentationem, quum Orientales nonnullos sacerdotes realem ac veram panis in corpus Domini conversionem minime confiteri inde probari contendunt, quod panem sanctum in aliquo templi loco extra Bema sive Sanctuarium ligneis inclusum thecis ad aliquam appensum columnam asservant. Neque enim negamus, pauperes quosdam sacerdotes ligneis in vasis Dominicum corpus asservare; verum nec lapidibus nec marmoribus honoratur Christus; sed mentem sanam et cor purum a nobis exposcit. Hoc ipsum et Paulo contigit. Ait enim: Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Ast singulis in Ecclesiis, quarum per facultates licet, quemadmodum apud nos Ierosolymis, in sacro cujuslibet templi bemate dominicum corpus honoratur, septemplici lampade coram illo jugiter ardente. Mihi vero subit admirari, quomodo ob collapsos fortassis vetustate sacrarii muros dominicum corpus extra sacrarium hæretici viderint appensum, unde et absurdissima conficiunt; Christum vero non viderint infantis specie in disco sacri bematis fornici depictum. Apertissime enim utique nossent ac verissime concluderent, Orientales, ut nequaquam figuram aut gratiam, aut id genus quidpium in disco sed ipsummet Christum repræsentant, ita et credere, panem eucharisticum nihil aliud quam ipsum corpus Domini substantialiter esse. Sed et fusius juxta ac luculentius de istis dictum est in libro, qui Confessio orthodoxa Ecclesiæ Orientalis inscribitur; item ab Georgio Chio Coresio in libris de sacramentis, de prædestinatione et gratia, de libero arbitrio, de invocatione et adoratione sanctorum, de veneratione imaginum, et in confutatione pseudosynodi ab hæreticis in Belgio habitæ, et in aliis plurimis; item ab Gabriele Peloponnesio Philadelphiæ Metropolita; item ab Gregorio Chio Protosyncello in libro de sacramentis, item ab Jeremia sanctissimo Patriarcha Constantinopoleos in tribus dogmaticis ac synodalibus epistolis ad Lutheranos Tubingenses item ab Ioanne Nathanaele Presbytero et Œconomo Constantinopoleos; item ab Meletio Syrigo Cretensi in ea, quam composuit, refutatione orthodoxa capitum et quæstionem Cyrilli, quem vocant; item ab Theophane Hierosolymorum Patriarcha in dogmatica ad Roxolanos epistola; item ab aliis innumeris; sed et ante istos ab Symeone Thessalonicensi de iisdem egregie scriptum, imo ab omnibus retro ipsum patribus, synodis œcumenicis et Annalium ecclesiasticorum scriptoribus, quin etiam et ab iis, qui sub Christiano-Romanis principibus degentes res politicas sparsim sunt prosecuti. Quorum omnia una sententia est ab Apostolis prædicta omnia dimanasse, quorum traditiones sive scripto sive verbo per patres ad nos usque pervenere. Validissimum porro habemus prædictorum vel ex ipsis hæreticis argumentum. Etenim Nestoriani post annum salutis CCCCXXVIII., item Armenii et Cophtæ et Syri, item Æthiopes, qui sub Æquinoctiali habitant, et trans illum versus tropicum Capricorni, quos hujusmodi locorum incolæ vulgo Campesios vocant, post annos ab incarnatione Domini … ab Catholica Ecclesia recessere, singuli singularem hæresim amplexi, ut ex œcumenicis conciliorum actis nemo non intelligit. Veruntamen circa scopum numerumque sacramentorum nec non et circa omnia, quæ supra diximus—præter singularem suam hæresim, ut dictum est—cum Ecclesia Catholica prorsus consentiunt, uti per singulas horas ipsis oculis conspicimus, et sermone atque usu discimus in hac sancta civitate Hierusalem, in qua ex omnibus enumeratis homines tum sapientes apud illos quum illiterati aut habitant aut peregrinationis ergo commorantur. Taceant igitur inepti nugatores et novitatum artifices hæretici, et mutilas tum e Scriptura tum ex patribus adversum nos sententiolas, quibus mendacium exstruant, callide furari ne moliantur, quemadmodum apostatarum et hæreticorum ab initio exstitit consuetudo: atque hoc loquuntur unum, sese nimirum, excusationes excusantes in peccatis, injurias in Deum et in sanctos evomere blasphemias instituisse.
Hæc ex multis pauca sufficiant ad eversionem mendacii, quod adversus Orientalem Ecclesiam excogitaverunt adversarii nostri, in medium illationis mendacii sui nutantia ac impia proferentes, dicti Cyrilli capita. Sint vero hæreticis nos injuste quidem traducentibus in signum non contradictionis sed in signum rerum, quas credimus et in emendationem novitatum, quas invexere: nec non et in conversionem ipsorum ad Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, in qua majores eorum olim meruerunt, et ecclesiasticis contra eos synodis, quas nunc respuentes ludibrio habent isti, ac certaminibus interfuerunt. Ab omni quippe ratione longe alienum est, eos, maxime quum se jactent sapientes, hominibus suimet amantibus et execrandis ac nequaquam ex Spiritu Sancto sed ex mendacii principe loquentibus attendisse; sanctam autem Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, quam filii sui sanguine Deus acquisivit, deseruisse ab eaque resiliisse. Ceteroquin hos quidem ab Ecclesia separatos inferni supplicia una cum ethnicis et publicanis excipient; Catholicam vero Ecclesiam, qui cunctis ab contrariis eam hucusque protexit, Deus non derelinquet, cui gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. Anno salutis cIcIccLxxii. die XVI. Martii. Apud sanctam civitatem Hierosolymam.
Dositheus miseratione divina Patriarcha sanctæ Hierusalem et totius Palastinæ assero et confiteor, hanc esse fidem Ecclesiæ Orientalis.
Примечания источника · 1
  • Sequuntur in editt. post aliorum et quidem LXVIII. nomina; deinde Dosithei testimonium, quo affirmat, ipsum autographum cum legitimis illis subscriptionibus rerumque serie in magnum Apostolici sui throni codicem relatum esse die XX. Mart. MDCLXXII. Deinceps est Nectarii, Hierosolymorum ante Patriarchæ, nomen, et, post locum sigilli, tum Patriarchæ, XII. Hieroglyphicis notis constantis, tum Imperatoris Orientis cum insignibus Aquilæ bicipitis, ut legere est in tabulis Amst. edit. intersertis, quibus signaturæ ad similitudinem autographi depictæ sunt, Nectarii Monachi de se testimonium; ita ut, si summam facimus, LXXI. viri nomina dederint, inter quos VIII. archiepiscopi, episcopi et metropolitæ. Azarias, Archidiaconus Hierosolymit. non solum suo sed etiam diaconorum nomine subscripsit, item Agapius, Sacerdos et Œconomus Gazæorum. Aderat ex majore Russia Timotheus monachus, confitens, hanc esse fidem et Russicæ et Orientalis Ecclesiæ; assensum etiam nomine subscripto præbuit Apocrisiarius serenissimi Moscoviæ imperatoris Alexii Josaphat, Hieromonachus, Archimandrita, sancti sepulchri. Arabicis literis signaverunt in Paris. edit. novem, in Amst. et Bibl. decimus est Chaleles, magnus Protonotarius Patriarchæ, qui ei ab epistolis fuit.

Источник и условия: Исповедание Досифея, латинская версия · общественное достояние · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.