Confessio Dosithei
Dositheus, miseratione divina Patriarcha Hierosolymitanus, his, qui audire avent, quænam sit Græcorum sive Orientalis Ecclesiæ fides ac professio, quæve circa fidem orthodoxam sententia, nomine Christianorum omnium ad thronum nostrum apostolicum pertinentium nec non et peregrinorum fidelium in hanc sanctam et magnam urbem Hierosolymam pietatis ergo convenientium (quibuscum circa res fidei Orientalis Ecclesia per omnia consentit) compendiosam hancce confessionem in testimonium coram Deo et hominibus ex sincera conscientia atque omni simulatione procul conscribit.