Confessio Dosithei
Credimus primum hominem a Deo creatum in paradiso recidisse, quum neglecto divino præcepto serpentis fraudulento obtemperavit consilio; indeque originale peccatum ceu hæreditarium profluxisse: quatenus carnali propagatione hunc in mundum nemo prodeat, quin hujus et pondus secum afferat, et fructus in hoc sæculo persentiat. Hos porro fructus, hoc pondus nequaquam tale peccatum intelligimus, quale impietatem, blasphemiam, homicidium, sodomiam, adulterium, fornicationem, simultates, et si quid aliud divinæ contrarium voluntati ab voluntate prava, non autem a natura, committitur: quum et Patriarchæ et Prophetæ non pauci aliique innumeri non modo sub legis umbra sed etiam sub veritate gratiæ, uti divinus præcursor atque imprimis Verbi divini mater ac semper virgo Maria nullum istorum aut hujusmodi experti sint peccatorum; at ea dumtaxat, quæ divina justitia homini ceu pœnam inflixit, nimirum sudores laborum, ærumnas, corporis infirmitates, dolores in partu, denique vitam in hac peregrinatione laboriosam, et quod cumulus est omnium, mortem corporalem.