Skip to content

Confession of Dositheus, Latin version · Decretum 13

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: DOS1672.13

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Confessio Dosithei

Credimus non sola fide simpliciter, sed ea, quæ per caritatem operatur, id est, fide atque operibus hominem justificari. Quod vero fides, quasi manus adimplens munus, justitiam, quæ in Christo est, apprehendat, nobisque applicet ad salutem, ab omni pietate longissime esse censemus. Enimvero sic intellecta fides omnibus conveniret, unde et ad salutem nemo non perveniret; quod aperte falsum est. Imo contrarium credimus, scilicet non fidei correlativum sed ipsam, quæ in nobis est, fidem per opera Christi munere nos justificare. Porro certitudinis vocationis nostræ argumenta esse hujusmodi opera nequaquam intelligimus, sed fructus ex se ipsis, per quos efficax redditur fides, eaque ex divinis promissionibus esse talia dicimus, pro quibus recipere unusquisque fidelium dignus exsistat, prout gessit in corpore suo, sive bonum sive malum.

Source and terms: Confession of Dositheus, Latin version · public domain · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.