Confessio Dosithei
Credimus Sacram Scripturam a Deo traditam, eique propterea, non quidem, ut lubuerit, sed secundum Ecclesiæ Catholicæ traditionem et interpretationem adhibendam esse fidem omni dubitatione majorem. Hanc quidem universa recipit hæreticorum colluvies, at sub metaphoris et æquivocationibus, nec non et humanæ sapientiæ sophismatis perperam interpretantur; quæ sunt distincta, confundunt, atque in rebus ab omni joco alienis nugantur. Quippe si alteri atque alteri diebus singulis novus probaretur scripturæ sensus: eadem ipsa per gratiam Christi hactenus Catholica non perstitisset Ecclesia, unam eamdemque retinens de fide sententiam, illique semper eodem modo et inconcusse adhærens; sed in infinitas foret factiones conscissa ac variis hæreticorum sectis divisa; nec esset veritatis columna et firmamentum sancta Ecclesia, immaculataque ac sine ruga, sed congregatio improborum, cujusmodi esse manifestum est conventum hæreticorum ac potissimum Calvinistarum, quos quidem non pudet ab Ecclesia discere, ac deinde ipsam flagitiose repudiare. Quamobrem non minorem esse Ecclesiæ Catholicæ auctoritatem credimus, quam Sacræ Scripturæ. Enimvero utriusque auctor quum sit Spiritus Sanctus, perinde est, Catholicam Ecclesiam audieris ac Sacram Scripturam. Deinde, loquentem a se ipso hominem, quisquis ille sit, contingit errare et falli, quin et fallere; Catholicam vero Ecclesiam, utpote a se ipsa numquam; sed Spiritus Sancti, cujus magisterio ad usque sæculi consummationem absque intermissione eruditur, illustratione aut lucutam aut loquentem errare nequaquam contingere potest, aut omnino fallere ac falli; sed perpetuam habet perinde ac Sacra Scriptura firmitatem et auctoritatem. Ἐνὸς γὰρ καὶ τοῦ αὐτοῦ ἁγίου πνεύματος ὄντος ἀμφοτέρων δημιουργοῦ, ἶσόν ἐστι πάντως ὑπὸ τῆς γραφῆς καὶ ὑπὸ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας διδάσκεσθαι. Ἔπειτα ἄνθρωπον μὲν ὅντινα οὖν λαλοῦντα ἀφ᾿ ἑαυτοῦ ἐνδέχεται ἁμαρτῆσαι καὶ ἀπατῆσαι καὶ ἀπατηθῆναι· τὴν δὲ καθολικὴν ἐκκλησίαν ὡς μηδέποτε λαλήσασαν ἢ λαλοῦσαν ἀφ᾿ ἑαυτῆς ἀλλ᾿ ἐκ τοῦ πνεύματος τοῦ Θεοῦ, ὃ καὶ διδάσκαλον ἀδιαλείπτως πλουτεῖ εἰς τὸν αἰῶνα, ἀδύνατον πάντῃ ἁμερτῆσαι ἢ ὅλως ἀπατῆσαι καὶ ἀπατηθῆναι· ἀλλ᾿ ἔστιν ὡσαύτως τῇ θείᾳ γραφῇ ἀδιάπτωτος καὶ ἀένναον κῦρος ἔχουσα.