Skip to content

Confession of Dositheus, Latin version · Decretum 10

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: DOS1672.10

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Confessio Dosithei

Credimus eam, quæ vocatur, seu potius quæ vere est Sancta Catholica et Apostolica Ecclesia, in quam et credere docti sumus, omnes prorsus in Christo fideles comprehendere, eos videlicet, qui ad patriam nondum pervenere, sed etiamnum peregrinantur in terris. Nequaquam vero hanc, quæ in via, cum ea, quæ in patria est, ecclesiam confundimus; quod forte, quemadmodum quidam dicunt hæretici, binarum ecclesiarum membra sint oves principis pastorum Dei, et ab eodem Spiritu Sancto sanctificentur. Id enim absurdum ac impossibile, quum altera quidem adhuc in via militet, altera bravium acceperit et in patria collocata triumphet. Hujus autem Catholicæ Ecclesiæ quum universim ac perenniter caput esse mortalis homo non possit, caput est ipse Dominus noster Jesus Christus, et in ejus gubernatione clavum ipse tenens hanc sanctorum patrum ministerio gubernat; ac singulis propterea ecclesiis, quæ proprie Ecclesiæ sunt, atque ejus inter membra vere locum obtinent, præpositos ac pastores, qui nequaquam abusive, sed verissime capitum instar illis præsint, episcopos Spiritus Sanctus posuit, qui quidem in auctorem et consummatorem nostræ salutis adspiciant, et ad eum hanc, quam pro ratione capitum impendunt, operam referant. Quod vero ad impietates ceteras addidere Calvinistæ, non alium esse episcopi quam simplicis sacerdotis gradum posseque absque episcopis ecclesiam esse et a quibusdum sacerdotibus gubernari, item non ab episcopo dumtaxat, sed etiam ab sacerdote posse sacerdotem ordinari; quin et a pluribus sacerdotibus episcopum; atque ejusdem impietatis participem esse deblaterant Orientalem Ecclesiam—qua utique de caussa caput decimum ab Cyrillo conscriptum est—juxta eam, quæ a principio in Orientali Ecclesia obtinuit, sententiam planius dicimus: Quod ita necessaria est in Ecclesia dignitas episcopalis, ut, ea submota, neque Ecclesia neque Christianus aliquis esse aut dici possit. Quippe apostolorum successor episcopus impositione manuum et Sancti Spiritus invocatione datam sibi a Deo ex successione continua ligandi solvendique potestatem quum acceperit; viva Dei imago est in terris et auctoris sacrorum Spiritus operationis participatione plenissima fons omnium Ecclesiæ sacramentorum, quibus ad salutem pervenimus. Porro quam homini respiratio et sol mundo, tam necessarius in Ecclesia nobis videtur episcopatus. Unde et ad episcopalis dignitatis encomium pulchre nonhulli dixere, quod Deus in cœlesti primogenitorum Ecclesia est et sol in mundo, hoc in sua quemlibet Ecclesia episcopum esse, utpote qui gregem suum illustret, foveat, et Dei templum efficiat. Transiisse autem successione continua ad nos usque magnum episcopotus sacramentum et dignitatem, manifestum est. Quum enim dixerit dominus, futurum se nobiscum usque ad consummationem sæculi, ut aliis nobiscum sit gratiæ beneficiorumque suorum modis; nullo tamen præstantiori, quam per sacram episcopatus potestatem nobiscum est, in nobis habitat et per sacra mysteria nobis unitur, quorum primus minister est episcopus imo et per Spiritum Sanctum auctor sacrorum constitutus, neque hæresi succumbere nos permittit. Propterea Damascenus quarta ad Africanos epistola dixit, universam Ecclesiam fuisse episcopis generaliter commissam; et Clementem primum Romæ episcopum, et Evodium Antiochiæ et Marcum Alexandriæ Petri successores fuisse, nemo non confitetur. Item et divus Andreas Stachymum throno Constantinopolitano suum in locum suffecit. Item in hac magna civitate sancta Jerusalem Jacobum ipse dominus constituit, Jacobo deinde alter et huic deinceps alter ad nos usque successit. Unde et Tertullianus epistola ad Papianum episcopos omnes apostolorum vocat successores. Horum denique successionem et apostolicam dignitatem juxta ac potestatem Eusebius quoque Pamphili et omnes prorsus patres, quos hic recensere supervacanuum esset, contestantur, et communis ac prima Ecclesiæ Catholicæ vel nascentis consuetudo confirmat. Superiorem vero esse simplici sacerdotio pontificiam dignitatem, vel inde liquet, quod sacerdotem ordinet episcopus, non vero ab sacerdote sed a duobus tribusve pontificibus juxta apostolorum canones episcopus ordinetur. Et sacerdos quidem eligitur ab episcopo; episcopus vero nequaquam ab sacerdotibus sive presbyteris neque etiam ab sæculi principibus quantacunque virtute eximiis eligitur, sed ab supremæ Ecclesiæ illius tractus conventu, in quo urbs illa est, cui is, qui ordinandus est, destinatur, vel certe ab hujus provinciæ synodo, in qua opus est episcopum consecrari. Sin vero quandoque et civitas elegerit, at non una electum statuit: etenim ad Synodum defertur electio, quam si canonicam illa duxerit, impositione manuum episcoporum et Sancti Spiritus invocatione, qui electus est episcopus renuntiatur; sin minus, quemcunque synodus ipsa voluerit, ille præficitur. Rursum quam sacerdotii potestatem et gratiam sacerdos accepit, in se ipso conservat, episcopus vero ceteris impertitur. Et ille quidem sacerdotali dignitate ab episcopo initiatus tantummodo baptismum extremamque administrat unctionem, incruentum offert sacrificium, et Domini nostri Jesu Christi corpus et sanguinem populo distribuit, sancto unguento baptizatos ungit, fideles legitime nubentes coronat, orat pro infirmis, utque omnes salvi fiant homines et ad veritatis agnitionem perveniant, deprecatur, præcipue vero pro remissione et venia peccatorum fidelium tam vivorum quam defunctorum. Si vero experientia et virtute præstiterit, facta sibi ab episcopo potestate, venientes ad se fideles emendat, eisque ad cœlestis regni possessionem viam ostendit atque sancti evangelii prædicator initiatur. Episcopus autem horum omnium et ipse quidem minister est, utpote qui divinorum mysteriorum gratiarumque fons per Spiritum Sanctum, uti jam diximus, exsistat: sed et sanctum unguentum solus ille conficit et omnium officiorum et graduum, qui in Ecclesia sunt, ordinationes ad ipsum attinent, ac primario et sublimiori modo ligat et solvit, sententiam ejus approbante Deo, uti et Dominus spospondit. Insuper sacrum evangelium annunciat, ac pro fide orthodoxa decertat: et audire renuentes ceu ethnicos et publicanos ab Ecclesia ejicit, hæreticosque excommunicationi et anathemati subjicit, ac denique suam pro ovibus animam ponit. E quibus evidenter et invictissime constat, ab sacerdote simplici distingui episcopum, quo deficiente nec omnes, qui in mundo sunt, sacerdotes pascere ecclesiam possunt, nec omnino gubernare. At enim, ut recte quidam patrum ait, haud ita facile hæreticorum quempiam reperias sapientem. Quum enim ab Ecclesia illi defecerint, ab eis Sanctus etiam Spiritus abscessit et omnis intelligentiæ ac luminis expertes facti tenebris et cœcitate sunt involuti. Id enim ipsis ni contigisset, haudquaquam rebus ita obniterentur apertissimis, cujusmodi profecto magnum episcopatus sacramentum est, quod Scriptura nobis indicit, quod omnium annalium ecclesiasticorum monumenta et sanctorum Scripta contestantur, quod denique Catholica Ecclesia nunquam non credidit et sine intermissione tenuit.

Source and terms: Confession of Dositheus, Latin version · public domain · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.