Перейти к содержанию

Исповедание Досифея, латинская версия · Decretum 15

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: DOS1672.15

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Confessio Dosithei

Credimus esse in Ecclesia Evangelica Sacramenta, eaque septem. Nec minorem majoremve in Ecclesia Sacramentorum numerum admittimus; siquidem hæreticorum dementiæ fœtus est alius sacramentorum numerus quam septenarius, qui non secus ac cetera Catholicæ fidei dogmata in Evangelio statuitur et ex ipso colligitur. Ac primo quidem Baptismi sacramentum Dominus tradidit, quando dixit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et Spiritus Sancti; item et quum dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Confirmationis vero seu unguenti sacri et sancti chrismatis, quum dixit: Vos autem sedete in civitate Jerusalem, quoadusque induamini virtute ex alto. Hac autem per Sancti Spiritus adventum sunt induti, et hanc declarat confirmationis sacramentum. De quo et Apostolus II. Corinth. cap. I. et apertius per Dionysium Areopagitam disseritur. Sacramentum Ordinis tradidit, dicens: Hoc facite in meam commemorationem; item et quum dixit: Quæcunque ligaveritis et solveritis super terram, erunt ligata et soluta in cœlis. Incruentum vero tradidit sacrificium dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum; et: Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus Novi Testamenti; item et quum dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis; non habebitis vitam in vobis. Sacramentum vero matrimonii tunc tradidit, quum recensitis velut ejus in obsignationem iis, quæ de illo in veteri testamento scripta sunt, ait: Quos Deus conjunxit, homo non separet. Quin et magnum ab apostolo sacramentum appellatur. Pœnitentiam, in qua sacramentalis includitur confessio, tunc tradidit, quum dixit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinneritis, retenta sunt; item et quum dixit: Nisi pœnitentiam habueritis; omnes similiter peribitis. Sanctum denique oleum sive extrema unctio apud Marcum legitur, et aperto Jacobi fratris domini testimonio comprobatur. Porro naturali et supernaturali constant sacramenta: neque nuda illa sunt divinarum signa promissionum, quippe ita nihil ab circumcisione discreparent; quo quid miserabilius dici possit? Imo vera ea esse instrumenta his, qui initiantur illis, gratiam necessario conferentia, confitemur. Quod autem rei terrenæ usum sacramentorum integritas necessario exigat, ab doctrina Christiana alienum id omnino existimamus, utpote eucharistiæ sacramento contrarium, quod ab substantiali quidem verbo institutum et a sancto spiritu sanctificatum, rei, quam significat, nimirum corporis et sanguinis Christi, præsentia perficitur. Et prius quidem in se necessario perfectum est quam cedati in usum. Etenim ni completum esset ante usum, suum utique non mauducaret ac biberet ille judicium, qui eo male utitur; quandoquidem nudum panem et vinum sumeret. Atqui judicium sibi manducat et bibit, qui sumit indigne. Eucharistiæ itaque sacramentum nequaquam in usu sed ante usum suum obtinet complementum. Deinde et hanc quaque sententiam, videlicet integritati sacramenti dispendium afferre defectum fidei, ut exitialem et abominandam rejicimus. Nam et hæresim abjurantes fidemque Catholicam amplectentes hæreticos Ecclesia recipit, qui quamvis fidei defectu laborantes perfectum baptisma receperunt: unde nec eos denuo baptizat, ubi perfectam fidem sunt adepti.

Источник и условия: Исповедание Досифея, латинская версия · общественное достояние · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.