Confessio Dosithei
Credimus res omnes cum visibiles tum invisibiles Dei Providentia gubernari, Deum vero mala ut præsciat et permittat, eorum tamen, qua mala sunt, haudquaquam esse provisorem uti nec opificem. Quæ vero jam patrata sunt, ab summa bonitate in finem utilem quandoque ordinari, non illa faciendo, sed pro modo uniuscujusque ad aliquid melius dirigendo. Hæc porro divinæ decreta providentiæ ejusdemque incornprehensibilia adorare judicia debemus, non investigare. Quamquam et ea, quæ apud Sacram Scripturam nobis de illa tradita sunt, ceu ad vitam æternam conducentia, bona mente perscrutari illaque proinde juxta præstantissimas de deo notiones absque hæsitatione interpretari debemus.