Confessio Dosithei
Credimus defunctorum animas aut in requie aut in pœnis esse, prout quisque gesserit; quippe separatas a corporibus ad gaudii vel ad tristitiæ gemitusque locum commigrare; nondum tamen eis concessa integra beatitudinis aut damnationis mensura. Etenim generali facta resurrectione, quando anima unietur corpori, quocum aut bene gessit aut male, tunc beatitudinis ac pœnarum perfectam unusquisque vicem recipiet. Eorum vero, qui peccatis impliciti non in desperatione defuncti sunt, sed quos adhuc superstites pœnituit, at nullum fecerunt pœnitentiæ fructum, lacrimas videlicet effundendo genibus flexis in orationibus vigilando, semet ipsos afflictando, pauperes recreando, suam denique tum in Deum, quum in proximum caritatem operibus demonstrando, quæ et Catholica Ecclesia recte ab initio satisfactiones appellavit, horum, inquam, ipsorum animas credimus ad inferos abire ibique justas pro iis, quæ commisere, peccatis pœnas sustinere, at suæ tamen exhinc futuræ liberationis esse conscias et ab summa bonitate per sacerdotum orationes et eleemosynas, quas pro defunctis eorum propinqui faciunt, liberari. Ad hoc vero potissime valet incruentum Missæ sacrificium, quod peculiariter singuli pro consanguineis defunctis, Catholica vero et Apostolica Ecclesia quotidie pro omnibus communiter facit. Porro liberationis hujusmodi notum nobis esse tempus nequaquam dicimus; tales enim solvi quidem pœnis; idque ante resurrectionem et universale judicium et scimus et credimus; id vero, quando fiat, ignoramus.