Confessio Dosithei
Credimus hominem transgressione lapsum comparatum esse et assimilatum jumentis, id est, debilitatum et a perfectione ac passionum immunitate excidisse, haudquaquam tamen hujus, quam ab optimo Deo acceperat, naturæ virtutisque naturalis jacturam fecisse. Alioqui enim rationalis jam non esset ac proinde nec homo: imo vero ejusdem et modo credimus esse naturæ, quam, quum crearetur, accepit, imo et eadem naturali virtute utique viva et efficaci quæ est facultas liberi arbitrii pollere, ita ut possit naturaliter eligere et operari bonum ac fugere et odisse malum. Minus quippe rationi consentaneum videtur, ut naturam bonam ab summo bono conditam cujuscunque operationis bonæ confiteamur expertem. Hoc enim est, naturam esse malam, dicere; quo quid magis impium? A natura etenim operatio pendet, et ab opifice natura, etsi ratione diversa. Posse autem hominem naturaliter operari bonum, innuit vel ipse dominus, ethnicos redamare dicens eos, a quibus amantur. Sed et hoc ipsum manifestissime Paulus edocet ad Romanes (I. 19), et alibi expressis verbis, ubi ait, gentes, quæ legem non habent, naturaliter, quæ legis sunt, facere. Ex quibus et hoc quoque manifestum est, nimirum fieri non posse, ut bonum, quod facit homo, sit peccatum. Quippe impossibile est, malum esse quod bonum est. Quod autem fit naturaliter solum, et quod animalem non vero etiam spiritalem facit auctorem suum, sine fide nihil omnino confert ad salutem, sed nec ad damnationem; neque enim bonum, qua tale, aliquando contingit mali caussam exsistere. In regeneratis vero illud, quod fit sub gratia et cum gratia, perfectum facit et salute dignum præstat operantem. Potest igitur naturaliter homo nondum regeneratus ad bonum morale propendere illudque eligere et operari: ut vero spirituale bonum regeneratus operetur nam et spiritualia merito vocantur fidelium opera, quæ caussa salutis exsistunt et ex supernaturali gratia fiunt præire ac prævenire gratiam necesse est, quemadmodum de prædestinatione agentes diximus, ita ut nullum omnino Christianæ vitæ dignum possit ex se ipso opus edere; quamquam ex se ipso habet velle aut nolle assentiri gratiæ.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Rom.1.19