Confessio Dosithei
Credimus sanctum Baptisma, a Domino quidem institutum et in nomine sanctæ Trinitatis collatum, esse summe necessarium. Etenim sine illo salvari nemo potest juxta Domini sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum cœlorum. Igitur et parvulis necessarium illud est, utpote qui rei quoque peccati originalis exsistant et solo possint baptismate mundari. Quod docens Dominus nequaquam de quibusdam tantum sed simpliciter et de omnibus dixit: Nisi quis renatus fuerit, etc. Quod item est ac si dixisset, omnes post Christi salvatoris adventum cœlorum regnum ingressuros esse regenerandos. Si autem parvuli homines sunt, siquidem salute indigent, indigent et baptismate; et qui non regenerati decedunt, tamquam qui originalis peccati remissionem non acceperint, simpiternæ peccati pœnæ de necessitate subjiciuntur et consequenter sine baptismo haudquaquam salvantur: quare necesse est, parvulos baptizari. Insuper salutem parvuli consequuntur, ut apud Matthæum dicitur: Non baptizatus autem non salvatur. Ergo necesse est, et parvulos baptizari. Et in Actis dicitur, familias totas fuisse baptizatas; ergo et parvulos. Sed et hoc ipsum Patres antiqui testantur evidenter, in quibus Dionysius de ecclesiastica hierarchia; Justinus quæstione quinquagesima sexta, ubi sic expresse loquitur: Bonorum, quæ per Baptismum adveniunt, digni fiunt fide eorum, a quibus sacros ad fontes offeruntur. Et Augustinus Apostolicam ait esse traditionem, parvulos, baptismo salvari. Item alibi: Alienos infantibus pedes Ecclesia tribuit, ut ad se veniant; aliena corda, ut credant; linguam alienam, ut spondeant. Et rursum alibi: Cor illis singulare mater Ecclesia subministrat. Porro baptismi materia aqua pura est seu naturalis et non ullus alius liquor. Per solum autem sacerdotem perficitur; urgente tamen inexcusabili necessitate potest et per alium hominem conferri, modo sit orthodoxus et convenientem sacro baptismati scopum intendat. Effectus porro baptismi breviter recensendi. Primus est originalis peccati remissio et aliorum, quotquot voluntate propria is qui baptizatur admisit. Secundus ab æternis, quæ sive propter originale sive propter propria mortalia peccata manebant hominem, pœnis eximit. Tertio inmortalitatem baptizatis impertitur, quippe a peccatis præcedentibus eos emundans in Dei templa restituit. Neque dicere licet omnia prorsus, quæ Baptismum præcessere, peccata, per hunc non deleri, sed manere quidem at non imputari. Extremæ etenim id impietatis est et pietatis abnegatio censenda magis quam confessio. Imo vero omne, quodcunque peccatum, quod ante baptismum aut est aut fuit, deletur atque perinde, ac si nunquam exstitisset, reputatur. Etenim baptismi symbola et verba baptismum præsignantia ac perficientia perfectam munditiam designant, idemque et illa, quibus appellatur, vocabula confirmant. Si enim per spiritum et ignem perficitar baptismus, perfectam utique munditiam hunc esse, manifestum est, quum perfecte spiritus expurget; si lumen, tenebras dissipat; si regeneratio, utique vetera desiere; quæ porro vetera, nisi peccata? Veterem hominem, si qui baptizatur, exuit; ergo et peccatum. Christum si induit, igitur per baptismum a peccato mundus actu efficitur; longe enim a peccatoribus Deus. Hoc ipsum vero et apertius Paulus edocet, dicens: Sicut per unum peccatores constituti sumus multi, ita et per unum justi. Porro si justi, igitur et a peccato liberi; neque enim simul esse possunt vita et mors. Si vere mortuus est Christus; vera profecto est et per spiritum condonatio peccati. Hinc vero compertum, baptizatos parvulos et defunctos omnes dubio procul salutem consequi, per mortem Christi prædestinatos. Quum enim nullius rei sint peccati; non quidem omnibus communis, utpote jam divino lavacro mundati, neque etiam proprii, utpote qui actu electione carentes non peccant, certissime salvantur. Porro æque ac Ordo Baptismus characterem imprimit indelebilem: unde, quemadmodum eodem ordine initiari bis nemo potest; ita nec recte semel baptizatus iterum baptizari, ut in mille peccata forte prolapsus, imo ut a fide etiam apostata. Enimvero converti ad Dominum quisquis voluerit; eam, a qua exciderat, per Pœnitentiæ sacramentum recuperat adoptionem.