Перейти к содержанию

Исповедание Досифея, латинская версия · Decretum 3

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: DOS1672.3

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Confessio Dosithei

Credimus Deum Optimum ab æterno, quos elegit, prædestinasse ad gloriam: quos vero reprobavit, damnationi deputasse: at non sic, ut illos justificare, hos autem sine caussa reprobare voluerit atque damnare. Hoc enim a Deo communi omnium patre prorsus alienum, qui quidem personarum nescit acceptionem, sed vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Sed illos quidem prædestinavit, quos arbitrio suo bene usuros præscivit: quos vero male, damnavit. Hunc porro liberi arbitrii usum ita intelligimus, ut divina quidem illuminatrix gratia, quam et prævenientem appellamus, ceu lumen in tenebris ab divina bonitate omnibus impendatur; ac postmodum iis, qui obtemperare illi, atque ad ea, quæ tamquam saluti pernecessaria hæc ipsa præcipit, cooperari voluerint—neque enim non volentibus utilis est, sed solum volentibus—peculiaris gratia subministretur, quæ cooperando nobis viresque præbendo atque ad Dei amorem, id est ad ea, quæ vult Deus et præveniens gratia monuit, bona facienda perseverantiam impertiendo, justos nos facit et prædestinatos; iis vero, qui gratiæ consentire et cooperari noluerint ac proinde, quæ a nobis exigit Deus, prætermiserint, suoque arbitrio, quod, ut bonum voluntarie facerent, a Deo acceperunt, ad gerendum satanæ morem abusi sunt in reprobationem cedit et æternam damnationem. Quod vero scelestissimi ajunt hæretici, ut eodem capite habetur, Deum nullo prorsus respectu ad prædestinatorum reproborumve opera illos prædestinare, hos damnare, abominandum ducimus et sacrilegum. Secum enim ita Scriptura pugnaret, utpote quæ fideli salutem ex operibus statuit, deumque solum auctorem supponit per solam illuminatricem gratiam, quam quidem nullis præcedentibus operibus exhibet rerum divinarum homini veritatem ostendere, eumque, qui adsentiatur illi, si voluerit, atque ad opera bona deoque accepta, quibus salutem assequatur, incumbat, edocere. Non aufert illi velle: aut velle obedire, aut non obedire. Sed et hominum ita simpliciter ac sine caussa danmatorum auctorem statuere divinam voluntatem, insania quanta? quæ major Deo inseratur calumnia? quanta in supremum Numen injuria? quanta blasphemia? Quippe intentatorem malorum esse Deum et omnium ex æquo salutem velle, ceu apud quem personarum acceptio nulla est, cognoscimus, et his qui pravis voluntatibus ac secundum impœnitens con vasa in contumeliam evasere, damnationem juste decerni confitemur. Æternæ autem punitionis, immanitatis, duritiæ et inhumanitatis nusquam, nusquam dicimus auctorem esse Deum, super uno peccatore pœnitentiam agente esse in cœlo gaudium asserentem Absit a nobis ita credere vel cogitare, quamdiu nostri compotes sumus: imo vero talia dicentes ac sentientes anathemati sempiterno subjicimus et cunctis infidelibus pejores agnoscimus.

Источник и условия: Исповедание Досифея, латинская версия · общественное достояние · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.