Перейти к содержанию

Исповедание Досифея, латинская версия · Decretum 12

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: DOS1672.12

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Confessio Dosithei

Credimus ab Spiritu Sancto doceri Catholicam Ecclesiam. Quippe verus consolator ipse est, quem ad docendum fideles veritatem expellendasque eorum e mentibus tenebras Christus a Patre mittit. Porro haudquaquam immediate sed per sanctos patres et Ecclesiæ Catholicæ præpositos Ecclesiam ipsam doctrina Sancti Spiritus illuminat. Quemadmodum enim verbum Sancti Spiritus Sacra Scriptura est et dicitur, non quod ab ipso immediate sed per Apostolos et Prophetas fuerit enunciata: ita et ab vivifico Spiritu docetur quidem Ecclesia, sed medio sanctorum patrum doctorumque magisterio (quibus sanctæ synodi œcumenicæ regulæ instar exstitere; quod millies dixero) ac propterea errare aut aliquatenus decipi, aut aliquando pro veritate mendacium eligere Catholicam Ecclesiam non posse nedum censemus, at etiam id ipsum ceu verum ac certissimum constanter profitemur. Etenim per sanctos patres ac præpositos fideliter administrantes jugiter operans Spiritus Sanctus omnem quemcunque ab Ecclesia removet errorem.

Источник и условия: Исповедание Досифея, латинская версия · общественное достояние · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.