Skip to content

Confession of Dositheus, Latin version · Decretum 4

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: DOS1672.4

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Confessio Dosithei

Credimus Deum in personis trinum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum visibilium ac invisibilium esse conditorem: invisibilium quidem, quæ sunt angelicæ virtutes, animæ rationales et dæmones—quamquam tales Deus dæmones non fecit, quales postea voluntate sua facti sunt,—visibilium autem, quæ sunt cœlum et ea, quæ sub cœlo sunt. Quia vero natura bonus est creator, valde bona fecit quæcunque fecit, nec potest opifex esse malorum. Si quod vero malum, videlicet peccatum, quod contra divinam voluntatem sit, in homine vel dæmone deprehenditur,—simpliciter enim nullum in natura malum agnoscitur;—hoc vel ab homine est, vel a diabolo. Vera quippe juxta ac firmissima est hæc regula, malum nec a Deo usquam fieri, nec absque injuria posse illi ullatenus adscribi.

Source and terms: Confession of Dositheus, Latin version · public domain · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.