Skip to content

Confession of Dositheus, Latin version · Decretum 8

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: DOS1672.8

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Confessio Dosithei

Credimus Dominum nostrum Jesum Christum solum esse mediatorem, seque ipsum dedisse pretium pro omnibus, ac per proprium sanguinem Deum inter et homines fecisse reconciliationem, quin et sollicitum suorum esse advocatum ac pro peccatis nostris propitiationem. Ad deferendas vero apud ipsum orationes ac petitiones nostras intercessores dicimus esse sanctos ac præ omnibus immaculatam ejusdem Verbi divini matrem, nec non et sanctos angelos, quos scimus nobis esse præpositos, Apostolos, Prophetæ, Martyres, Sanctos, et quoscunque ceu fideles servos suos glorificavit, in quibus episcopos et sacerdoces, tanquam Dei altare circumstantes, ceterosque homines justos virtutibus eximios numeramus. Enimvero orandum esse pro invicem, multumque valere justi deprecationem, ac Sanctos a Deo audiri magis quam qui in peccatis volutantur, sacris e paginis didicimus. Non solum autem eos, qui in terris agunt, Sanctos nostros apud Deum oratores et mediatores esse profitemur, sed et post mortem maxime, quando sublatis speculis sanctissimam Trinitatem clare contemplantur, cujus et infinito in lumine ea quæ apud nos geruntur agnoscunt. Quemadmodum enim Prophetas sensibile corpus gestantes ea scivisse, quæ in cœlo fiunt, non dubitamus, unde et futura vaticinabantur, ita et angelos et æquatos angelis sanctos in infinito Dei lumine videre nostra non modo non ambigimus, at etiam firmiter credimus et confitemur.

Source and terms: Confession of Dositheus, Latin version · public domain · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.