Skip to content

Confession of Dositheus, Latin version · Decretum 11

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: DOS1672.11

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Confessio Dosithei

Credimus Ecclesiæ Catholicæ membra esse omnes ac solos fideles, eos nimirum, qui Salvatoris Christi fidem, ab ipso quidem Christo et ab Apostolis nec non et ab sanctis synodis œcumenicis traditam, firma mente servant illibatam, quamvis eorum aliqui variis peccatis sint obnoxii. Nisi enim essent Ecclesiæ membra, qui fidem quidem habent, sed in peccatis vivunt, utique non judicarentur ab Ecclesia. Nunc autem, quum et ab Ecclesia judicentur, et ad pœnitentiam incitentur, et in salutarium mandatorum semitam deducantur, etiamsi peccatis sordescant, eo solum, quod in desperationem non sunt prolapsi, sed Catholicam et rectam fidem retinent, Ecclesiæ Catholicæ membra sunt et reputantur.

Source and terms: Confession of Dositheus, Latin version · public domain · The Confession of Dositheus, Latin version (Kimmel, Monumenta fidei Ecclesiae orientalis). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.